15
In ea potius commoremur quaestione, fierine possit, ut nulla existant ymnasia academica 5— Rideatis li- cet; probe enim jam ante memores responsiohis vestrae: „» cur non?“ contenderimus, Reri vir Posse. Quamdiu enim literarum Universitates instituuntur in urbibus haud mini- mis, ideoque scientiarum amor in mente tot illa in urbe nato- rum excitatur„ quorum magna pars professorum ipsorum est soboles, tamdiu vix, ac ne vix quidem fieri poterit, quin doctores nonnulli, libere consociati, accrescentium puero- . rum juvenumque congregent numerum, et speciem quandam paedagogii academici praebeant scholae ita formatae. Quod si fit sine civitatis auspicio, nomen quidem aberit, res ipsa erit; at imperfectior, quia caret magistratuum legumque publicarum cura atque auctoritate. Comparari igitur quo- dammodo potest gymnasiorum academicorum origo interna arborum consitioni naturali. Ut enim e radicibus et sub tegmine vetustiorum juniores ejusdem generis sponte accres- cunt, sic urbis, in qua tot literarum cultores manent con- juncti, progeniem non manere literarum expertem necesse est. Similis quidem necessitas in ceteris quoque urbibus ur- get; minus autem incolarum insigniorum vita communis sbeciem metamque praebet literariam.
Non


