Gymnasia omnia, secundum notionem rationemque eo- rum ipsam, plus minusve laborant discidio quodam rerum tractandarum. Nusquam vero propius ideoque accuratius, quam in urbe Uniyversitatis literariae, literas universas
unam demum esse scientiam earumque singulas omnem re- quirere diligentiam, perspicitur. Magnum igitur discipulo- rum paedagogii academici bene instituti invenies numerum, qui latiores scientiarum campos sibi ipsi eligant privatim Ppermeandos. Sic operantes confidere verbis magistrorum, non jurare in ea discunt.— Timor porro, ne in gymnasiis academicis major sit discipulorum interpellatio, cre briorque animi eorum distractio, aeque singularis est, ac nimius; ple- rumque enim oritur et perit, ut cujusvis urbis, sic acade- micae quoque sermo quotidianus; at saepius juniorum judi- cium exercetur rebuis aetati ipsorum convenientibus, neque iĩdeo prohibetur morum ac diligentiae disciplina, sed adjuva- tur; provectiorum diligentissimum et probissimum quemque juniores saepius intelligunt audiuntque laudatissimum.
*
Sunt certe fines metandi inter academiae cives gymna- siique discipulos. Nimis vero ampla foret disquisitionis nostrae materia, si quid ea de re notaremus, nisi quod do- cet experientia: naturam juvenilem i ipsam monstrare termi- nos cixvitatis legibus designandos.. 3 In


