16
Non datur saltus in naturä; ne omnino probes saltum in vita ac disciplina! Desiderat certe juvenis valedicere ali- quamdiu domo paternae, ut sui faciat periculum, annis praesertim ipsis academiae destinatis. Noli autem conten- dere, paedagogii academici alumnum aliquando minus inire posse hoc generosioris animi periculum. Sunt alumni illi vel
academicae urbis indigenae, vel alienigenae; quorum hi,
maturius a lare familiari sejuncti, expertiores ejusdem aliusve urbis academia aliquando utentur; illi, propinquis suis nondum carentes, secundum vero naturae instinctum peregrina visuri, aeque expertiores advenient ad scholas al- tiores exteras. At est haec eorum experientia non imma- tura et immodica, sed, ut supra demonstratum, conveniens naturae et indoli juventutis; foret perversa et vituperanda, si neglecta aestuasset pueritia, solummodo ducta deliriis juvenum effusorum nonnullorum, aut gladiatorio habitu stra-
tam publicam calcantium, aut pedibus suspensis et moribus
oribusque subtilissimis superbientium; foret noxia ista ex- perientia, si academicorum et scholasticorum doctorum in- curia juvenes omnino non deridere ideoque aversari didicis- sent talium consuetudinem, neque vitassent prava atque in- honesta, neque imitati essent bona ac laudabilia. Ne igitur putes, plantas minores ibi non inventuras solum cultumque sibi aequum, ubi majorum maturescentiumque ejusdem ge-
neris


