6
tate?— Quamvis abiit in proverbium:„Jugend hat keine Tugend; Verstand kommt nicht vor den Jahren,“ aeque ta- men certum, aeque probatum, haud vero semper aeque Per- pensum altaque adultorum, parentium inprimis mente re- postum est, neminem curiosius investigare, acrius discer- nere et probare, aut reprobare,— verbis minus, quam reapse, moribus— aequalium familiariumgque omnium vi- tam omnem, et neminem libentius, quam pueros, duci ado- lescentium proborum beneque aestimatorum consuetudine et exemplo. Respublica literaria apte instituta et administrata juvenaum omni laude dignissimorum magnum numerum semper suppeditabit. Non potest fieri, quin palam aesti- mentur et laudentur, licet sint modestissimi. Nonne et orum valet contubernium et vita conspicua ad formandos pro- pius contemplantium mores? Commiseremur parentes et praeceptores istos, qui non nisi pessima perpetuo suspican- tur de liberis suis educandis. Ut semper timent, vix spe- rant, sic morosiora eorum de juventutis natura atque in- dole judicia timenda, haud semper maximi sunt facienda- Quaecunque statuat dogmatice de malo quasi hereditate ac- cepto, nemo tamen negabit, inesse quoque immaturis men- tibus purum sensum, vel adeo inscium amorem virtutum omnium. Ubivis conspicias parvulos veram laudem appeten-
tes et adultiorum facta ignominiosa respuentes. Quid? Spar-


