5
adultiorum liberius vivendi rationem; attingunt provectio- rum consuetudines, quasi catenae annulis cohaerentes, scho- lae inferioris discipulos, ita ut tenerrimis jam inseratur et inculcetur id, quod omnimodo est removendum, exstin- guendum, aut saltem amputandum.
Id quidem recte strenuissimi hujuscemodi censores ob- servant et monent, si, ut fit, maxime vero fit hoc pio eo- rum dicto, bona Snfundantur malis, neque distinguatur Im. ter juventutem probam et improbam, Ronestas 8t t inhonestas minorum majorumque consuétudines.
At restant, qui vere perhibeant, non fugisse se magnum hoc societatis discrimen; perversitatem vero quandam imita- tionis, cum ex ipsa hominum natura, tum exemplis mise- randis posse probari: non enim diligentiores, modestiores meliusque moratos cives academicos, sed liberius, effrena- tius, dissolutius inter eos agentes illecebrarum plenum ju- nioribus esse imitationis exemplar.
Ne hoc quidem omnino negantibus nobis liceat interro- gare, num sint debilioris mentis atque animi juniores omnes? aut saltem plurimi? careant boni, veri pulehrique instinetu et amore naturali? indigeant sensu puro? scateant opinio- nibus domi vorruptis? vigeant perversa solummodo volun-
tate?


