Aufsatz 
De Paedagogiis Academicis : Prolusio scholastica, qua ad Paedagogii Academici solemnia verna, DD. XXVIII, XXIX, XXX martii, MDCCCXXII rite celebranda, literarum fautores, qua decet, observantia, invitat / Io. Val. Klein, Philos. D. Paed. Acad. Collega
Entstehung
Einzelbild herunterladen

vium virorum; quin ingenia nimis anxia neque altius inda- gantia usque eo adsentiebant, ut rumores urbi nostrae aca- demicae haud optatissimi nonnunquam percrebrescerent. Qui- etsi parum stabiliti, quia laudatissima Principis nostri Sere- nissimi sapientia, comprobando procerum civitatis senten- tias, aliter decreverat, satis tamen fuerunt divulgati, ut se- rio apud singulos essent redarguendi. Haud igitur a re ad- huc nobis esse videtur, sine studio atque ira colligere et referre causas nonnullas, quibus integer paedagogiis academi- cis vindicetur honos. Procul sint exempla probantia; ad- stant enim plerumque invidiosa: in medio ponantur quaesti- ones nonnullac, non nisi ab expertis probe solvendae. Auo- tor ipse num sit inter hujus rei expertos, dispiciant, judi- cent alii! Per totam ſere vitam scholae, non ut scholue, sed vitae viuere et inservire consuetus, officii nihil aut ne- glexisse, aut omisisse in votis semper habuit; jamque optat, ut non inique disserentem hic quoque conspiciatis, lectores Tuibus vere cordi est patriae juventutisque salus! Onnecunque paedagogiis academicis opponuntur, sive spectent ad corpus et animam, sive ad scientias ipsas et rem- publicam, uno isto brevi comprehendi solent crimine: non convenit gymnasii discipulis cum academiae civibus conver- sandi copia quotidie oblata; vident imitanturque juniores

adul..