De p aedaagogiis academicis.
TLHaud facile ullum aliud disquisitionum genus plus excitat invidiae, quam id, quo tanquam pro aris et focis auctor dis- seruisse sententiasque adversas refellisse videri potest. Ne- que certe aliter de re nobis Proposita dijudicetur ac decer- natur, quam rerum scholasticarum comparatione quadam, licet justissima, tamen odiosa. Quam vero invidiam ut, quantum sit in nobis, evitemus, sedulo nitemur; idque ma- ximam partem assequi posse speramus, paucis referentes, quibus potissimum permoti causis hanc publice tractandam
sumserimus materiam.
lam fere inde ab eo tempore, quo Principum Europae potentissimorum legati, Thermas Carolinas convocati, de patriae juventute deliberabant, per universam Germaniam, notas ob causas sollicitam, inter alias sententias permultas opinionesque diversissimas, haec quoque crebrius audieba- tur: gymnasia academica minus, quam reliqua, esse pro-
banda. Veniebat iste clamor ex ore cum levium, tum gra- vium


