Aufsatz 
De Paedagogiis Academicis : Prolusio scholastica, qua ad Paedagogii Academici solemnia verna, DD. XXVIII, XXIX, XXX martii, MDCCCXXII rite celebranda, literarum fautores, qua decet, observantia, invitat / Io. Val. Klein, Philos. D. Paed. Acad. Collega
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1 7 Spartanorum legislator ebriis adeo usus est, ut sobrietatis

pulchram imaginem ex contrario efficacius pueris educandia Lommendarot.

Valet quidam sententia, vinolentos istos fuisse servos, non ingenuos; nimirum id accidisse in arctissima et severis- sima republica, et differre veterum et recentiorum institutio- nes. Qua autem vera observatione non refellitur haec: Reri omnino posse, ut, malis interdum ante oculos positis exem- plis, boni ab educatoribus diligentibus adjuventur educan- dorum mores. Quo rerum statu, quibus sub conditionibus hoc possit contingere, minus nunc respiciamus, ne lis ma- neat in perpetuum. Sufficiant nobis tela quaestionis contra- riae: num ceteris urbibus, academia carentibus, nulla exis- lat morum oſfensio, nullaeve vitiorum illecebrae? Myndi Diogenes Myndensium irrisit fastidia, Athenis Atheni- ensium libidines. Num in urbe minori academica eadem, quae in majori, aut regia, aut principali, aut mercatoria suspicaris vitia? Nonno et harum sordes, crebriores in illis ineptias, superbiam, ambitionem, avaritiam, nugas, salta- trices, simiolos, aut quod saepe restat splendescentis squa- loris, quo discipulorum auriculae et mentes facillime obtu- rantur, aequa tua lance tantundem pendere par est?7

1

Ur-