Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Excursus III. V. 33 35.

.... post hanc magni delator amici, Et cito rapturus, de nobililate comesa, Ouod superest....

Omnes fere interpretes atque ipse Heinrichius, qui ceterum praeclare hunc locum tractavit, delatorem magni amici putaverunt eum esse, qui magnum aliquem amicum detulerit. Sed alienum id esse a sententiarum nexu facile fortasse apparebit. Vult enim poeta delatorem describere ceteris saeviorem (v. 34. 35) nec potest idcirco talibus eum notis siguificare, quae in alia quoque ejusdem generis monstra cadant. Sed quale tandem id est, quod homo iste nefarius maguum aliquem amicum detulisse dicitur? Nihil profccto, quod eum ceteris ostendat saeviorem. Quid enim in delatore amicitia? Rectius igitur, quantum equidem judicare possum, rem agunt, qui genitivum illum magni umici non objecti, quod vocaut grammatici, sed subjecti*²) esse voluerunt, magnum amicum sive patronum ²³⁴) Imperatorem esse arbitrantes. Neque vero id per se sufficere arbitror ad locum recte enarrandum. Accedat necesse est, quod rectissime factum video ab Heinrichio, ut versum 33 a v. 34 commate distinguas: quod si feceris, quae sequuntur, ita solvenda erunt: qui cito adeo*) rapturus est, de nobilitate comesa quod superest h. e. qui, quod alii delatores sensim ac pedetentim efficere studuerunt, ut raperent, quidquid unguibus possent, id, voracissimae beluae instar morae impatiens, cito h. e. quam brevissimo temporis spatio interjecto assequi parat 1⁵5). Sin- gulari autem arte usus in describendo hominis monstro poeta, si assequutus sum mentem cejus, illud potissimum temporis momentum arripuit, quo ille lectica

72) Qua causa adductus G. E. Weberus(Die Sat. des D. J. Juv. etc. Pag. 248) genitivum istum ita accipi posse neget, equidem non perspicio. Sane si quis per se dici potest delator, nullo addito vocabulo(cf. Suet. Ner. 10; Domit. 9; Tacit. Annal. IV, 30; Plin. Paneg. 34), quid tandem impedit, quominus illum quidem, qui apud magnum amicum quendam delatoris officio fungatur, hujus delatorem dicas?

73) Cf. Juv. Sat. IV, 74. 75; V, 14.

74) Exempla, quae huic Juvenalis loco, siquidem usum particulae et spectaveris, similia reperies, plura laudavit doctissimus Handius. Cf. Tursellin. Vol. II. Pag. 506. 4.

75) Quae ex Heinrichii interpretatione inter se opponi patet, magnum amicum et quod su- perest de nob. com., vereor, ut recte opponi possint. Remotior sane videtur particula et ab his, ad quue referenda est: unde si vel discesseris, male tamen meo quidem judicio se habebit sententia. Nam quid tandem hoc est: Quod praeter magnum amicum illum de nobilitate superest, quasi ille haud ita parva nobilitatis pars fuerit?