— 17—
esse quod repetere sive reposcere arbitror, 5⁵): quae quidem vocabuli signiſi- catio Suetonii ⁶⁶) et Plinii ⁴⁷) auctoritate satis confirmatur. Ita vero si vo- cem illam acceperis, hanc ſere a poeta proponi Crispini imagiuem censeo. In- dutus ille est clegantiorum hominum more lacerna, non toga, qui solus Roma- nis videbatur honestus habitus 5s). Lacernam autem habet coloris purpurei ³⁶⁹), quae hominem indicet luxuriosum ac divitem atque hanc quidem ita, opinor, gestat, ut illam lacernae partem, quam manu comprehiensam humeroque admo- tam tenet, saepe profundi patiatur, quo videlicet occasionem habeat humeri cum gratiae quadam ostentatione iterum atque iterum retegendi. Dumque ita hominem agit elegantiorem, novam simul nec male quaesitam artem adhibet. Ventilat enim digitis aurum h. e. quasi aliud agendo tam scite utitur mann, ut, quae humero subvenire videatur hunc retegens, in conspectum cadat an- nulo ornata(fuit enim ille ex equitum numero), atque huc illuc mota ejus splendorem ostentet quam pulcherrime refulgentem ⁷⁶). Patet pertinere haec omnia ad describendum hominis vanum atque inane sese jactandi Studium. Quod vero aurum poeta aestivum dixit, eo incredibilem fere Crispini mollitiem notavit, qui gravioris cujusque ponderis impatiens alios per aestatem, alios per hiemem annulos gestaverit 1¹)y). Quae omnia ut per se non ferenda erant, maxime in eo, qui Romanus videri vellet, ita intolerabilia prorsus esse docet in isto, qui serva natus et ipse quondam füerit servus. Atque hoc fere tan- geus v. 26 eum poeta vernam appellavit(quod vocabulum nollem Heinrichius pro servo universe dici existimasset) memoravitque v. 28 aliud quid, quod in Ssumma elegantia eum fastidiosum exhibeat, qui ex pristina conditione sua retinuerit aliquid minime gratum atque ei, ad quam pervenerit, digmitati parum conveniens. b mia⸗ 135eOd eun
65) Dixerat id jam Heineckius(cf. Animadv. elc. Pag. 51 sqq.), quamvis longe aliter locum explicaverit..
66) Suet. Ner. 32. 44; Galb. 15.— 67) Plin. Ep. III, 9, 7; X, 28, 5; X, 34, 2.
68) Sie recte Heinrichius. Quod Nobbius(I. I. Pag. 8) in Crispino reprehendi dicit, veste eum usum esse aestivo tempore nec necessaria et incommoda, parum aptum mili videtur ad id, quod versu 29 poeta de homine narrat. Togae loco lacernam saepe gestatam fuisse docuit etiam G. A. Beckerus(cf. Gallus oder röm. Scenen aus der Zeit Augusts. Leipz. 1838. 2. Th. Pag. 95). HI oV. nil 9— mies 4
69) Cf. Nobb. I. 1. Pag. 8.— G. A. Becker, Gall. II. Pag. 98. 7e
70) Ventilare idem esse puto quod versare apteque Heinrichius Appuleji locum comparavit, qui exstat Metam. II. 920 3 od mabas 1 situelus 4
71) Cf. N. Madvig. Op. ac. Haun. 1834. Pag. 56.


