— 16—
verborum rationi ins'stere nequit, sed de brachio loqui cogitur, quum hu- merum poeta memoraverit. Accedit, quod obscuro admodum dicendi ge- nere usus esset Juvenalis, si id, quod Heiurichius putat, dicere voluisset. In ea autem, quam E. G. Weberus ¹) eumque sequutus alter quoque We- berus ⁴²) proposuit, interpretandi ratione equidem non video, quomodo lacerna delabi potuerit humero, quam vel ad pectus, vel in ipso humero fibula nexam fuisse satis coustet ⁵³). Sed majorem etiam dubitationem mihi attulit alia res. Quod enim de humero lacernam revocante deque Crispino aurum digitis ven- tilante poeta memorat, id eo inter se nexu coutineri patet, ut alterum alterius occasionem esse eluceat. Postulat id, nisi fallor, si non ipsa seutentia, tamen grammatica ratio, quae quod poeta tempore coujunctum significaverit(utitur enim bis praesenti tempore), id non sinat separatum cogitari. Ex illa autem Weberi interpretatione, quod ego perspiciam, nullus ejusmodi apparet rerum nexus. Qui enim humeri illo motu, quo delapsam lacernam in tergum reducere studebat, efficere potuit Crispinus, ut uno eodemque tempore digitis ven- tilaret aurum? Digiti certe, quum illud operam daret, in couspectum venire non poterant. Rectius sane meo quidem judicio rem agit Nobbius ⁶⁴), qui re- vocare lacernam idem esse doceus quod efſicere, ut ea in pristinum locum revertatur, ex forma lacernae demoustrare studet id egisse Crispinum, ut ea inter eundum saepe explicita in suum semper locum h. e. ad pectus rediret: quod quum humero leniter moto ille effecisse putandus sit, ipsum humerum dici lacernam revocare. Quamquam ue haec quidem loci interpretatio ab omni dubitatione mihi videtur satis tuta. Quod enim Crispinus efficere studet, nonne id quemvis lacernatum operam dedisse putabimus? Sed si omnes dederunt, quid causae est, cur tamquam peculiare aliquid poeta id memorarit in uno isto? Respondet Nobbius: Quod hoc ei haud aegre reluctanti ventilandi ostentandique annuli praebebat occasionem. At vero quaeri potest, quando magis illud acciderit, quum Crispinus revocaret lacernam, an quum ea explicaretur inter eundum. Credo, quum explicaretur. Hoc ergo poetae dicendum erat, non quod revera dixit. Longe aliter sane se haberet res, si, quod aurum ventilabat, idem lacernam quoque revocasset. Ad himc autem revocandam Crispino non digitis utendum erat, sed, quod ipse Nobbius dicit, humero tantum. ¹
Quae quum ita sint, mihi discedendum putavi ab hac quoque interpretandi ratione, jamque, quomodo ego hunc locum intellexerim, paucis subnectere mihi liceat. Summa autem hujus interpretationis meae eo redit, quod revocare idem
61) D. J. Juv. sat. Annot. Pag. 133 sq.— 62) Die Sat. des D. J. Juv. Pag. 246 sq. 63) Cf. Graev. Thes. antiq. Rom. Tom. VI. Pag. 790. 64) Observ. in Juv. sat. I. Progr. Lips. 1828. Pag. 4 sqq.


