— 15—
Frontonis platani convulsaque marmora clamant Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Loquitur quidem hoc loco de praesenti tempore Juvenalis; sed quum semper dixerit et assidaum lectorem commemoraverit, recitationem indicasse videtur per longum temporis spatium continuatam et sano cuique ad taedium usque repetitam: nec video sane, cur Argonautica vivo tantum Valerio Flacco neque mortuo etiam recitari potuisse arbitremur. Quamquam injusta fuisset neque propter acerbitatem ſerenda Valerii nota, si nude esset posita neque Juvenalis eum nihilo secius summis aetatis suae poetis adnumerandum esse infra(v. 14) indicasset. Quod igitur versu 7 sqq. de fama ejus quasi de- traxit ridens carminum ejus argumenta, id versu 14 quasi resarcit ac reparat laudem tribuens ejus ingenio certe, quod majoribus natum ad res aberrasse dolet facultate sua et copia minime dignas ⁵⁸).
Excursus III. V. 26— 30.
Ouum pars Niliacae plebis, quum verna(anopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Venlilet uestivum digitis sudanlibus aurum
Nec sufferre queat mujoris pondera gemmae: Dißſſicile est suliram non scribere....
In enarrando hoc loco id maxime ut recte intelligatur interesse patet, quid sit Iyrias humero revocante lacernas. Diversissimae sunt, quas ea de re proposuerunt viri docti, interpretandi rationes: quarum quas ab aliis refutatas video, recensere non opus est. Illud tantum, quod Heiurichio, E. G. Webero ac denique, qui docte copioseque hunc locum tractavit, Nobbio placuit, paulo accuratius persequi liceat. Horum illi, quos priore loco dixi, in eo consen- tiunt, quod rerocare idem esse quod attruhere volunt; in eo tamen dissentiunt, quod, quomodo lacernam attrahere dicatur humerus, aliter Heinrichius, aliter Weberus definiendum putat. In his vero, quae Heinrichius docuit ³⁶), id maxime me offendit, quod ille, ut fidem faciat interpretationi suae, simplici
59) Quem Heinrichius laudavit, Delamalli librum(Comm. Pag. 34.) comparare non potui, non data
mihi ejus potestate. 60) Comm. Pag. 39 sqq.


