Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Martis lucum, ita Vulcani quoque antrum memorans atque id ipsum tam accu- rate describens hoc egit Juvenalis, ut illum tamquam illustriorem sui temporis poetam a se tangi existimares. Quod ita esse, quae sequuntur, magis etiam confirmare poterunt. Subjungit primum Juvenalis: Quid agant Venti. Quae si per se spectas, nihil habere dixeris, quod non ad alium quemvis poetam referre possis; sed propter rupes Aeolias certum quendam Valerii locum tangi, qui exstat Argon. I, 574 sqq., haud aegre tibi persuadebis, praesertim quum illa ipsa, quae de Ventis ibi poeta enarravit, ad istas, quas dixi, Acolias rupes describendas occasionem ei praebuerint. Nec deest his, quae se- quuntur, verbis: quas Aeacus umbras torqueat, Valerii locus, quem Juve- nali obversatum fuisse dicas ⁵4). Verba autem: unde alius furlivae de- vehat aurum pelliculue ad Martis lucum esse reſerenda vix attinet dicere. Monychi denique mentione ⁵⁵) vel maxime illustrem reddi Valerii notam inde facile intelligitur, quod, si Jano Parrhasio credimus, apud nullum illius temporis poetam illud Ceutauri nomen reperitur. Haec igitur omnia si mente animoque perlustro, multo etiam magis in eam opinionem adducor, ut Valerium Flaccum a Juvenale tangi existimem. Illud eunim casu certe factum esse mihi persuadere non possum, ut, quae tetigerit hoc loco Juvenalis, ea apud Valerium Flaccum inveniantur omnia. Neque eo moveor, quod, quo tempore scripta sit haec satira, ad id usque Valerium inter vivos fuisse negant ⁵⁶). Objici quidem possit ita dicentibus ea de re nihil certi constare inter viros doctos, quo anno diem obierit Valerius Flaccus, aliis aliter definientibus 5⁷). Sed ut facile concedam regnante Domitiano, anno circiter 99 post Chr. n., obisse Valerium, tamen non video, quidni ille etiam mortuus subire potuerit notam aliquam, simodo carmina ejus multorum manibus tererentur sui- que admiratione captos tenerent animos: id quod revera accidisve inde for- tasse conjici licet, quod Quinctiliauus mortem Valerii Flacci memorans honori- ſicentissime de eo sic judicat: Multuam in Valerio Flacco nuper amisimus 5s). Accedit, quod toto hoc loco non de eo tempore loquitur Juvenalis, quo hanc ipsam satiram scripserit, sed de illo potius, quo primum ad satiras scribendas delatus sit: quod si forte lectori accuratius indicare voluit, apte, opinor, ad rem carmen aliquod haud obscuri poetae tetigisset, quod tum fere primum re- citatum magna sui admiratione moverat audientium animos neque eo tempore, quo ipse scripsit hanc satiram, movere desierat. Itaque cogitandum esset de Domitiani temporibus, id quod neque a Valerio Flacco, neque ab ipso Juve- nale ulla ratione abhorreret. Nec repugnaret sane, quod versu 12 et 13 legimus:

54) Val. Fl. Argon. I, 827 sqq. 55) Ibid. I, 140 146.

56) Cf. G. E. Weber. Die Sat. des D. J. Juv. Pag. 239.

57) Cf. J. Ch. F. Bähr. Gesch. d. röm. Lit. 3. Ausg.§. 81 cum u0la 4 58) Quinct. Inst. Orat. X, 1§. 90.