Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

igitur vel discedatur a Valerio Flacco, Hierae tamen propter Virgilium insi- stendum est, cujus exemplum ut imitatione diguissimum vel maxime sequutos esse coustat ejus temporis poetas 4⁷). Jam vero quaereudum est, quid Juve- nalis nupes Aeolias dixerit. Parum recte id explicatum puto ab interpretibus. Omnes enim, quod sciam, rupes Aeolids idem esse voluerunt, quod insulas. At vero si Vulcani antrum putant Hieram esse, non video, quomodo iusula quaedam, quae sit ipsa Aeoliarum una, apte dici potuerit Aeoliis insulis vicina. Senserat id, licet veris falsa admiscuerit, inter superiores interpretes jam Bri- tannicus, quem reprehensum quidem, sed non refutatum video ab Heinrichio ¹⁸). Quodque Schmidtius dixit, vicinum idem esse quod eadem loci communilale junctum ⁴⁵⁹), id, etiamsi sermonis usui non repugnare revera demonstratum esset, tamen hoc loco argutius mihi videretur, quam verius. Etenim qualis tandem haec foret loci descriptio: Vulcani autrum, quae est pars tolius omniun eo- liarum ricinilalis 5o). Mira sane, qua nullam puto magis fuisse a poetae mente alienam. Quae quum ita sint, equidem aliter rem expediendam duxi. Quod enim Ovidius*) autra Aeolia dixit, loca intelligens, quibus Aeolus rex Ventos tamquam carcere inclusos teneat, idem a Juvenale hoc loco rupes deolias dici existimo. Neque est sane, quod offendaris vocabulo, quo ad Aeoli Ventorumque sedem signiſicandam poeta usus est. Ipse enim Virgilius, cujus magnam certe auctoritatem habebimus, Ventorum domos immania sdæd vocat ⁵²) eodemque nomine Valerius Flaccus) eas appellavit. Atque etiam rupem et saxum de autro dici duo testantur loci, qui apud Virgilium exstant: alter Aen. III, 443(quae rupe sub ima fata canit)- alter Aen. III, 450 (numquam deinde cavro volitantia prendere sdrπο*. Apparet ergo rupem, saærum, anltrum a poetis nulla fere significationis discrepantia dici. Quaerat quispiam: Quid tandem inde proficimus? Multum, opinor. Patet enim utriusque loci, de quo quaestionem iustituimus, hanc fere esse rationem. Quod apud Juve- nalem antrum Fulcani dicitur, id Valerius Flaccus rupem dixit, quam Acamas habitat nudusque Pyracmon; quod apud illum ricinum, apud hunc jaxla ap- pellatur; quod denique unus rupes Aeolids, id alter scopulos et antra nuncu- pavit, quas in illa juxta h. e. vicina tellure(vult autem Liparen iutelligi) Ventorum domos fuisse narrat. Unde ab utroque poeta Vulcani autrum simili prorsus modo descriptum esse facile apparet.

Jam vero ut paucis complectar, quae supra demonstrare conatus sum, illud mihi persuasi, quod hoc loco per se alienum et vix ſerendum videretur, antrum Vulcani Aeoliis rupibus vicinum dici, id, si Valerium Flaccum notari putes, ad satirae morem et institutum vel maxime aptum inveniri. Itaque ut

47) Cf. J. Ch. F. Bähr. Geschichte der röm. Liter. 3. Ausg. Carlsr. 1844.§. 77. 48) Cf. Comment. Pag. 34. 49) Cf. Sat. del. Pag. 156. 50) Cf. Ibid. Pag. 157. 51) Cf. Metam. I, 262. 52) Ck. Virg. Aen. I, 139. 53) Cf. Val. Pl. Arg. I. 594.