Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

strare non opus est, a quo cur poeta discessisse putandus sit, non video. Quibus positis pronomen illam ad rupem horrendam fretis(v. 580), pronomen hus, quamquam adhaeret alii vocabulo, quod est domos, ad alteram juxta tel- lurem(v. 582) referendum puto. Jam vero, ut apte ad institutum utriusque poetae descriptionem comparemus, quaeramus necesse est, quid Valerius Flac- cus rupem horrendam fretis quidque alteram juxta tellurem dixerit. Falsa mihi videntur ea de re narrasse interpretes ⁴²). Neque enim de Strongyle poeta cogitavit rupem illam memorans, sed de Hiera potius, quamque alteram juxta tellurem dicit, eam non vult Hieram intelligi, sed, quam versu 576 sim- pliciter Aeoliam dixerat, Liparen. Quod ita esse haud aegre persuadebitur ei, qui Valerium Flaccum hoc loco ad Virgilii imitationem totum se compo- suisse memiuerit. Sic enim a Virgilio antrum Vulcani descriptum legimus:

Insula Sicunium juæta latus Aeoliamque

Erigitur Liparen, fumantibus ardua suæis:

Ouam subter specus et Cyclopum exesu caminis

Antra Aetnaeu tonant ralidique incudlibus ictus

Audili referunt gemitum striduntque cavernis

Stricturae chalgbum et fornacibus ignis unhelat,

Folcani domus et Volcunis nomine lellus.

Hoc lunc ignipolens coelo descendit ab ulto.

Ferrum exercebant vasto Chelopes in antro,

Brontesque Steropesgque et nudus membra Pyracmon ⁴³⁸³).

Finxit ergo Virgilius Vulcani antrum in Hiera situm, quam insulam ita describit, ut eam juxta latus Sicanium et Aeoliam Liparen erigi dicat. Jam si Valerio Flacco hunc Virgilii locum obversatum fuisse arbitramur ¹⁴⁴), id quod vel Pyracmonis mentio suadet, ne illud quidem a veri similitudine ab- horrere putabimus in describendis rerum gestarum locis a Virgilio non disces- sisse Valerium: unde alteram illam tellurem juxta positam h. e. Cyclopum sive Vulcani antro vicinam nullam aliam nisi Liparen esse facile intelligitur. Sed revertamur ad Juvenalis locum. Vulcani autrum Hieram esse plerique interpretes dixerunt quique negarunt ⁴⁵), ratione usi sunt ad persuadendum parum idonea. Quod enim alio satirarum loco ⁴⁰⁸) poeta Vulcanum dixit brachia tergentem Liparaea nigra taberna, id profecto ad hunc locum nihil pertiuet, quo, quid alii, non quid ipse de Vulcani antro fabuletur, refert Juvenalis. Ut

42) Cf. C. Valer. Fl. Arg. libr. VIII ed. N. E. Lemaire Paris. 1824. Tom. I. Pag. 53. 54.

43) Virg. Aen. VIII, 416 425.

44) Ut in Vulcani antro, ita in Aeoli Ventorumque scde describenda Valerius Flaccus ducein sequutus est Virgilium. Cf. Virg. Aen. I, 52 sqq.; Val. Fl. Argon. 1, 584 sqq.

45) Cf. D. Jun. Juven. Aq. satir. delect. ed. C. Schmidt. Pag. 156.

46) Juv. sal. XIII, 45.