— 11—
Probavit doctissimi hujus viri opinionem Heiurichius ³²), rejecit G. E. We- berus ³³). Jam quid mihi de ea quaestione videatur, supra indicavi, causas- que nunc afferam, propter quas etsi non totam Parrhasii sententiam probo, tamen illud consentio, quod Valerium Flaccum hoc loco a Juvenale revera tangi existimo. Hujus autem rei maximo mihi argumento est id, quod antrum Vulcani poeta Aeoſiis rupibus vicinum dixit. Aut enim plane alienum illud est ac superfluum, aut id egit Juvenalis, ut clariorem aliquem suae aectatis poetam a se tangi appareret ³⁴). Qui quis tandem fuerit, cum aliqua certe veri similitudine elucebit, si poetarum Vulcani antrum describentium locos dili- gentius comparaveris. Vulcano enim quum alii alias officinas fuisse finxerint, velut in Olympo Homerus ³⁵), Lemni Anacreon ³⁶), Liparae Callimachus ³⁷), Hierae Virgilius ³s), in Aetna denique Lucilius minor ³⁰⁹), atque idem parum sibi constans Virgilius ⁴⁰), diversissimas ea de re ab autiquis inde temporibus opiniones fuisse facile apparet. Itaque si quis Juvenali aequalis idemque haud obscuri nominis poeta, cujus carmina omnium tunc ore essent celebrata, Vul- cani antrum ita descripsit, ut hoc loco a Juvenale factum legimus, hunc ipsum ab eo tangi non temere suspicabimur. Exstat autem apud Va- lerium Flaccum locus, quem a Parrhasio laudatum cum hoc Juvenalis loco aptissime comparare licet. Est enim antrum Vulcani in eo ita descriptum, ut Aeoliis rupibus vicinum illud dici appareat. Sed audiamus ipsum poetam ita canentem:
Aequore Trinacrio refugique a parle Pelori
Stat rupes horrenda fretis, quol in aethera surgit
Molibus, infernas toties demissu sub undus.
Neec scopulos aut antra minor juæta allera tellus
Cernitur. Illam Acumas habilat nudusque Pyracmon;
Nas Venli Nimbique domos el naufraga serrat
Tempeslas 41²)....
Aliter atque in omnibus, quos vidi, libris factum cognovi, hunc locum interpungendum duxi idque suadere mibi videbatur grammatica ratio. Patet enim inter se opposita esse pronomina illam et has? quorum unum, quod est illum, ad remotius aliquod vocabulum spectat, alterum, quod est has, ad aliud pertinet, quod est propius positum. Huuc quidem esse loquendi usum demon-
32) Cf. Comment. Pag. 34 sq.— 33) Cf. Die Sal. des D. J. Juv. etc. Pag. 239. 34) Haud obscurum poetam tangi versus 41 aperte docet vimque totius loci mihi pervertera videntur, qui secus dicunt.
35) Hom. II. XVIII, 369 sqq.— 36) Anacr. Carm. XLV, 2. 37) Callim. Hymn. in Dian. 46 sdq.— 38) Virg. Aen. VIII, 416 sqq. 39) Lucil. Aetn. 37 saqq.— 40) Virg. Georg. IV, 173.
41) Val. Fl. Argon. I, 579— 585. 2*


