— 10—
impune exagitaverit: qua si quis suis temporibus uti velit in homine saltem magno ac potente, ei verendum esse, ne crudelissimo supplicio ²⁰⁹) affectus temeritatis suae protinus poenam solvat(v. 150— 157). Respondet poeta monitori: Quid ergo? Despicatui nos esse patiamur pessimi generis hominibus, qui lectica plumis molliter strata per Urbem vehantur superbia elati(v. 158. 159)? Cui ille confirmans, quod suaserat, minimeque revocans: Ne hoc qui- dem, inquit, si abstinueris satira, ab omni tutum te praestabit periculo; immo vero, si vis salvus esse, multo major tibi adhibenda erit cautio. Cavendum enim, ne, si quis forte ejus generis homo nequam tibi obviam fiat, notam tibi esse ejus nequitiam vel uno tantum verbo siguifices: quod nisi feceris, accu- satoris loco ³⁰) ab eo habeberis et obnoxius eris nefarii hominis artibus et insidiis. Itaque qui vult esse a periculo liber, is alia quaevis carminum ar- gumenta tractet, a satira certe scribenda sibi abstinendum putet. Hu- jus enim ea est vis atque ratio, ut audientium, qui sese tangi arbitrentur, laedat atque offendat animos. Jamque complectens omnia mouet ille poetam, ut, antequam satiras scribere aggrediatur, quanti periculi rem agat, mente animoque perpendat, ne quid stulte fecisse ipsum sero poeniteat(v. 160— 170). Ac vera esse haec omnia intelligens respondet poeta monitori, quum vivos exagitare non liceat, se experiri velle, quid in mortuis sibi remittatur
(V. 170. 171).
EXxXxcCursus I. V. 7.— 13.
6 Nota magis mulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Ouid agant Venti, quas torquat umbras Aeucus, unde ulius furtivae derehat aurum Felliculae, quanlas jaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convpulsajque marmora clamaunt Semper et assiduo ruplae lectore colamnae.
Locos his versibus tangi, quos vocant communes, hosque tales, quorum alii ad alios pertineant ejus temporis poetas, interpretes tantum non omnes judicarunt. Primus exstitit Janus Parrhasius, qui ad unum Valerium Flaccum omnia illa revocaret, hunc potissimum a Juvenale tecte significari arbitratus ³¹).
29) Vid. Excurs. VII.
30) Aliter Pinzgerus(Jen. Lit. Zeit. 1822. Pag. 145) et Heinrichius(Comm. Pag. 85), quibu⸗ assentitur Paldamus(Zeitschr. für Alterthumsw. 1843. Pag. 1027) locum enarrarunt.
31) Cf. Grateri lamp. Tom. I. Pag. 728 sqq.


