— 9—
dignam judicari, illas neglectas jacere, id quod vel inde cognosci liceat, quod Concordae templum non amplius ab homiuibus salutetur, sed a ciconiis tan- tum(v. 99— 116) ²s). At vero si clientium vel illos ipsos, qui sint divites atque nobiles, non pudeat sportulas petere, mirum sane videri non posse, quod quasi agmine facto illuc conveniant ii quoque, quibus ad vitam sustentandam opus sit munere isto, quodque adeo non desint, qui duplicis sportulae reci- piendae causa artibus utantur non admodum honestis, aliis uxores vel aegras circumducentihus, aliis vacuas pro uxoribus sellas dispensatori monstrautibus (v. 117— 126). Nec sane iuvidendum esse horum clientum sorti, qui pau-— pertate pressi ab avari alicujus ac sordidi patroni arbitrio atque nutu pen- deant. Cujus rei quasi imagiuem proponens paucis describit poêta, quanam illis utendum sit vivendi ratione et consuetudine. Primum iis negotium hoc esse, ut sportulam petant: alterum, ut patronum in forum deducaut deductum- que, quum domum redeat, comitentur: tertium, ut domi eum salutent atque in vestibulis stautes ejus imperia exspectent, quod quidem officii geuus ceteris esse multo molestius, quum accidat plerumque, ut, postquam coenam sperantes diu steterint, defatigati tandem discedere ac fame cruciati res sibi parare cogantur ad tenuem coenam vel maxime necessarias(v. 127— 134). Patro- nus autem, tautum abesse, ut misericordia ductus horum inopiam levare studeati mensis eos, quas fot habeat tamque pretiosas, convivas adhibens, ut, qui par- cissime aliis, lautissime sibi vivat, solus accumbat epulis atque etiam totos sibi apponat apros, quamvis id ipsum animal non unius mensae, sed couviviis a Diis datum esse appareat(v. 135— 141). Neque vero abesse posse horum intemperantiae poenam, qui cruditate affecti saepe repentina pereant morte opesque suas tam sordide cumulatas aliis relinquant laete possidendas, deceptis eorum exspectationibus, qui lautam haereditatis quasi praedam ad se venturam speraverint intestatumque decessisse divitem amicum eo gravius ferant, si senex jam fuerit, quem tam subita morte exstinctum dissimulata doloris iracundia audiant(v. 142— 146).
His igitur, quae supra enarravi, expositis, eo, quo voluit, poeta pervenit. Demoustravit enim tantam esse temporum suorum foeditatem, quauta numquam antea fuerit neque major umquam futura sit. Ex hac autem sibi redundare ingentem prope scribendi materiam, ut, quid potissimum satira exagitet, quae- rere sibi non opus sit. Ad finem nunc properaus, ut satiras scribens rem suam fortiter aggrediatur, se ipse admonet(V. 147— 150). In qua sui adhor- tatione interpellatur ab aliquo, quem ad finem usque interloquentem facit. Quaerit is, unde in tanta rerum scribendarum multitudine illa ipsa sibi ventura putet, quibus ad propositum rite peragendum vel maxime opus sit, et ingeni, copiam, et illam dicendi libertatem, qua usus quondam Lucilius nota dignos
28) Vid. Excurs. VI.


