Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

r e

teros(v. 77, 78). Talis ergo quum sit temporum ratio, quid mirum videri posse, si vel reluctante natura indignatio faciat versum(79. 80)?

Jamque expositis, quae ipsum ad satiras scribendas impulerint, rationibus, euarrat poeta, cujusmodi illud ipsum sit, quod tractandum sibi proposuerit. Docet autem latos esse satirae fines: quidquid enim ad hominum vitam spectet, quidquid ab initio rerum studia eorum excitaverit, id omne ad satiram pertinere: humani nihil ab ea esse alienum(v. 81 86). Neque vero ullam aetatem satirae plus materiae dare potuisse ea, qua ipse vivat. Tantum enim vitiorum esse numerum, ut augeri, ac tantam magnitudinem, ut superari nullo modo possit(v. 86 149). Quod quo magis eluceat, rursus proponit rei quaedam exempla, neque vero a certis illa hominibus petita, sed ea, quibus universe notet temporum suorum nequitiam atque pravitatem. Carpit autem duo maxime vitiorum genera, alterum ludendi insaniam, alterum avaritiam. Ac primum qui- dem Aleam ²⁷) memorat, quae majore numquam furore affecerit et quasi occu- parit hominum mentes. Quondam enim loculos tantum secum ſerentes fortunam expertos esse: tunc arcam afferri tantosque esse ludentium auimos, ut proelia tibi cernere videaris, in quibus armorum loco pugnantibus subministrentur uummi. His autem quasi pugnis commissis tantum saepe pecuniae perdi, ut, quo quis sumtibus vel maxime necessariis satisfaciat, nihil relinquatur(v. 88 93). Notat deinde avaritiam atque hanc quidem patronorum maxime et clien- tium habita ratione. Quis, inquit, majorum temporibus sibi soli laute ac magni- ſice vixit? Nunc aliter sentiunt divites patroni. Neque enim tot villis exstructis totque ferculis sibi appositis clientes ad rectas coenas vocare solent, sed ante ostia stantibus exiguum munus distribuendum curant, aegre vel hoc a se impetrantes, qui praeceperint servo, ne cui nisi explorato et recognito sportulam dispenset(v. 93 98). Utque patronos, ita clientes quoque ava- ritiam saepenumero prae se ferre non minus sordidam. Esse enim, qui vel nobilissimo genere orti, vel summis honorihus praediti et ipsi sportulas petant minimeque coacti paupertate ceterorum clientium se immisceant gregi. Atque etiam accidere, ut vel indignissima quaeque pati, quam munere isto privari malint: cujus rei exempla haec profert, quod vel Trojugenae h. e. ut scho- liastae verbis utar, majorum geutium patricii a praecone, cui domini avaritia id negotii tribuerit, nomina sua citari sinant, ac summi nonnumquam magistratus ab humili servo cedere jubeantur libertino, qui divitiis praestans insolenter- que se jactans pluris habeatur. Tantam pecuniae esse vim ac potestatem, atque hoc unum relinqui, ut ei tamquam Deae sauctissimae templa atque arae exstruantur. Res nimirum divino honore dignas, velut Pacem, Victoriam, Fidem, Virtutem, Concordiam, olim cultas esse Dearum loco; at tunc, mutatis temporibus, solam Pecuniam, ut quae regat atque gubernet omnia, tali honore

27) Vid. Excurs. V.