— 7—
Neque id satis esse docet nequitiae, quo quis ad satiras scribendas excitetur. Esse etiam alios, quibus occurreus adeo exacerbetur ira, ut in media via satira sibi scribenda videatur. Jamque memorat duos in suo quemque genere excel- leutes homines, alterum falsarium ²²) jam hexaphoro vectum(v. 63— 68), alteram veneſficam eamque nobilem ac poteutem, quae sicut ipsa inopinauti marito veuenum miscuerit ²³), ita propinquas quoque ingenuae artis nondum peritas, quomodo neglectis rumoribus idem faciant, quasi altera Lucusta ²⁴) atque etiam melius ²⁵) instituat(v. 69— 72). Immo, inquit, eo perventum esse, ut nisi magnis criminibus magnus et honoratus fieri nemo possit(V. 73— 76). Nullam amplius morum esse castitatem et sanctimoniam: ab ipso socero cor- rumpi nurum: sponsas spousorum fidem fallere ²⁶⁸): vel praetextatos esse adul-
22) Recte meo judicio interpunxit Ruperlius Signator, falso etc., auctorem sequutus Turnebum(cf. Ad- vers. XXVIII, 24), nec videtur mihi opus esse Madvigii conjectura(cf. Op. ac. Haun. 1834. Pag. 40) Signato falso a Juvenale fortasse scriptum fuisse judicantis. Qui interpungunt Signator falso et vocabulum falso pro adverbio accipiunt, Juvenalem eo loquendi genere usum arbitrantur, quod grammatici uoer vocant. Quam quidem ſiguram ut ab hoc loco alienam putem, facile adducor iis, quae Handius(cf. Tursell. etc. Vol. I. Pag. 389) et Kritzius(cf. adnot. ad Sal- lust. Jug. 76§. 5) de illa docuerunt. E. G. Weberum(Adnot. Pag. 141), qui in explicando hoc loco sequutus est Gronovium(cf. Observ. II, 24. Pag. 4 20), Madvigius refutavit(cf. l. I.). Mihi quidem sic interpretandus videtur locus, ut ablativos illos exiguis tabulis et gemma uda ad falsum, quo ille se lautum atque beatum fecerat, accuratius describendum pertinere putem. lis enim indicavit poeta, quod recte docuit Madvigius(cf. I. I.), non multo labore, sed facili negotio tantas opes sibi comparasse hominem, ut Maecenati similis per Urbem feratur. Quod autem dixit sexta jam ceryvice etc., eo significal Juvenalis voluntatem abjecti hominis, qui, quo longius procedat sumtu et magniſicentia, idem scelus data opportunitate iterum admissurus fingitur.
23) Quam iusidiose illa fecerit, praeclare ostendit, quod Caleno tribuitur, epitheton. Poculum ministrat sitienti marito bona uxor, dumque is sibi bibere videtur molle Calenum, bibit acer- bissimam mortem uxoris dolo in poculo latentem.
24) Habuit et Lucusta discipulos a Nerone datos. Cf. Sueton. Ner. 33. De scriptura nominis cf. Heinrich. Comm. Pag. 61 sq.
25) Ut quae ne invidiam quidem pertimescendam doceat. Lucusta enim, quamvis arte venenaria facile princeps, tamen rumores haud negligebat(cl. Sueton. Ner. 33): haec vero, rudes pro- pinquas instituens, maritos efferre docet per famam et populum nigros h. e. quamquam manifestis dati veneni indicis, tamen neglecta invidia et contemtis rumoribus. Non igitur arte, sed audacia vel ipsi Lucustae illam superiorem eandemque ob causam ad instituendas rudes propinquas aptiorem diçere voluit poeta, melioris Lucustae eam nomine appellans. Hanc qui- dem rei esse ralionem satis, puto, ipsius sententiae nexus docet. Quid enim? Quod instituat illa rudes propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos, num majoris id artis, an audaciae fuisse putandum est? Credo audaciae, non artis. Majoris enim artis fuisset eas docere talibus venenis uti, quorum perinde magna esset vis et minus aperta tamen efficientia. Itaque parum apte ad nigros maritos et populi famam poeta eam dixisset artis peritiorem. Aliter locum enarrarunt interpretes; hanc vero, quam supra proposui, ejus interpretationem praetermittere nolui, quod ea magis accommodata mihi videbatur poetae verbis.
26) Cf. Madvig. Op. ac. Haun. 1834. Pag. 40 sq.


