Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

totam impleat corporis mole(v. 32. 33): delatorem deinceps ¹⁷), magni cujus- dam patroni gratia potentem eundemque saevissimum, cujus artes ac dolos vel ipsa ejusdem generis reliqua monstra pertimescant(V. 33 36: superbia elatos porro insolentesque homines, qui vetularum libidinibus servientes dedecoris praemia haereditates captent haeredesque scribautur ad modum ejus, quod pro suis quisque viribus praestare potuerit, quamvis in sordido isto turpique officio palleant, velut si quis anguem in via latentem presserit, aut velut Lugduni quondam rhetor aliquis Caligulae temporibus, quum ferulae aliusve poenae me- tuens in certamine illo graecae latinaeque facundiae ¹⁸) dicere instituerit (v. 37 44). Horum igitur occursu adeo se offendi fingit, ut, quin sa- tiram scribat, sibi temperare non possit. Neque minus vero bilem sibi mo- veri ait, quum alium quendam turpissimum hominem, magna illum comitum manu stipatum, praetereuntem videat: tutorem dicit, qui miserum pupillum bonis exutum corpore quaestum ſacere coegerit(v. 45 47). Dumque hunc memorat pessimum hominem, in mentem ei venit alius quidam multo etiam magis detestandus, qui non unum aliquem, sed totam provinciam depeculatus sit. Dicit autem Marium Priscum, Africae Proconsulem, qui repetundarum damuatus in exsilium quidem missus fuerit, sed salva, quam abstulerit, ingenti pecunia ac neglecta Deorum ira laute opipareque vivat, dum exhausta provincia, licet vi- cerit in judicio, multis quasi vulneribus confecta laboret(v. 47 50). Ejus- modi saue scelera ac flagitia multo majora esse, quam quae patienter atque aequo animo ferre possit. In ea igitur invehi, ea satirae quasi lucerna col- lustrare rem esse carmine dignam, digniorem profecto tritis illis, in quibus alii versentur, argumentis(v. 51 54). Jamque duo alia adnectit foeditatis exem- pla, unde satiram sibi ultro nasci appareat: alterum leuonis sua ipsius uxore quaestum facientis, qui, quum ipse coram adsit, vel somnum, vel negligentiam simulans res Venereas cum illa agi patiatur, ut, si uxor adultero haeres suc- cedere prohibeatur lege, consentiente ea callideque omnia administraute adul- terii mercedem accipiat, scriptus bonae uxoris loco ab adultero haeres(V. 55 57) ¹⁹): alterum hominis obscuro et ignobili loco nati, qui munus militare sibi sperare audeat, non quod rem aliquam bene gesserit, sed quia equis sum- tuose alendis magnum quendam patronum nactus sit, a quo tamquam altero Automedonte ²⁰) juxta scortum sedens palam curru vehatur(v. 58 62) ²¹).

(Comm. Pag. 42), eum exagitari satira mihi non est probabile. Neque enim id satis causae est, cur tam acriter poetam in eum invectum esse arbitremur. Fuit sane homo nequam, licet de nequitia ejus nihil constet. Postulat id totius loci ratio maximeque quod ipse poeta dixerat: Nam quis iniquae tam patiens Urbis, tam ferrens, ut teneat se etc.

17) Vid. Excurs. III. 18) Cf. Sueton. Calig. c. 20.

19) lta fere locum explicavit scholiastes, cujus interpretationem nuper doctissime defendit C. Fr. Hermannus. Cf. Zeitschr. für Alterthumsw. 1844. Pag. 66 sqq.

20) Pueri Automedontis nomine(V. 61) tecte signiſicari Neronem puto. 21) Vid. Excurs. IV.