— 5—
missis ceteris carminum argumentis, has potissimum scribere induxerit animum (V. 15— 18).
Sic meo quidem judicio optime cohaerent omnia estque totus hic locus a versu 1 usque ad v. 18 sale ac jocis egregie refertus. Quae supersunt, paucioribus complectar. 4
Causas igitur enarrare vult, quibus adductus satiras scripserit(v. 19— 21). Euarrat autem duas potissimum: unam, quod adeo perturbatus et quasi sub- versus sit omnium rerum ordo et ratio, ut non scribere satiram difficilius sit quam scribere(v. 21— 30): alteram, quod tanta sit morum turpitudo ac foe- ditas, ut, si non ingenium, certe indignatio faciat versum(v. 30— 80). Ac primum quidem nonnulla proponit mirae illius perversitatis exempla: eunuchi, qui uxorem ducat(V. 21): mulieris, quae Amazonis habitu in arenam descen- dens artes venatorias exerceat(v. 21. 22): tonsoris ¹⁴), qui praedives factus sumtu et magnificentia totam nobilitatem vincere studeat(v. 24. 25): servi denique ¹⁵), qui dignitatem equestrem nactus homiuem agut elegantem et inaniter se jactaus prope diffluat luxuria et mollitie(v. 26— 29). Ex indignatione autem ultro sibi satiram nasci ita docet, ut digito quasi monstret nonnullos, qui sint pro exemplis foeditatis universae. Ac proponit in his tetram quidem, sed claris, ut ita dicam, coloribus distinctam aetatis suae imaginem, in qua arti- ſicis manum facile agnoscas. Fingens primum se in plateis Romae versantem certos quosdam, in quos iuvecturus est, pessimi generis homines praetereuntes facit: Mathonem causidicum ¹⁶), nova splendidaque lectica vectum, quam ille
14) Barbae epitheton, quod est gravis, alii aliter interpretati sunt. Vide apud Rupertium(Comm. Pag. 14 cum adnot. 13), quas proposuerunt viri docti, ejus explicandi rationes. Sed languidum sane et vix ferendum mihi videtur illud epitheton, sive molestam, sive fastidiosam, sive magnam et horridam eo barbam dici existimas. Itaque discedendum mihi putavi ab interpretibus rem- que sic explicandam censeo, ut jocantis sit hoc epitheton. Id si pro certo posueris, idem illud est quod auctoritatem concilians(graece Gεινινο): quam vocabuli signiſicationem ut ser- monis usui, ita etiam huic loco vel maxime consentaneam esse patet. Quid enim ad juvenis (V. 25) ingenium aptius? Juvenes enim, tantum abest, ut barbam sibi molestam putent, ut tondentes eam quanta possunt cura et diligentia alant eaque crescente mirum in modum gau- deant, qua ornati videlicet viri habeantur honore digni et auctoritate graves. Apte autem ad id, quod dixi, epitheton barbam sibi sonasse poeta narrat, quod verbum quum faciat ad barbae et densitatem et robur describendum, et ipsum jocantis esse arbitror. Cogitavit fortasse Juvenalis de Virgilii loco, qui exstat Ecl. I, 29; sed quo magis barbam sibi fuisse credas revera gravem, illo ipso vocabulo usus est tamquam fortiqre. Quem quidem Heinrichius lau- davit, Virgilii locum(cf. Aen. XI, 135) alienum puto. Ceterum ut barbam Juvenalis hoc loco gravem, ita similiter jocans Horatius eam dixit sapientem(cf. Sat. II, 3, 35).
15) Vid. Excurs. II.
16) Quae Martialis aliisque locis ipse Juvenalis(Sat. VII, 129; X, 34) de Mathone tradunt, per- fectam ejus imaginem non praebent. Loquitur quidem hoc loco poeta de ostentatione hominis, id quod novae lecticae mentione satis indicatur; sed propter hanc solam, quod vult Heinrichius
*.


