Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

satis aperte mihi videtur indicasse. Dicens enim: Ewspectes eudem à summo minimoque poela, in mente hoc habet: Ergo a me quoque, qui sum ex mi- nimis unus: in quo similiter eum jocari vides atque infra v. 80, ubi de ver- sibus suis sic loquitur: quales ego(fucio) rel Cluwienus. Hanc quidem esse poetae mentem, qui sequuntur, versus maximeque particula ergo ¹¹) satis osten- dunt. Causam enim affert Juvenalis, propter quam, dummodo velit, etiam possit tractare eadem carminum argumenta tam trita tamque obsoleta: idque non minus salse quaesitum aut facete enarratum esse facile senties. Et nos ergFo, inquit (utitur autem plurali numero quasi magnus aliquis ac superbia elatus), manunm ſerulue subduæimas h. e. non illi solum, qui nunc summi habentur poetae, sed etiam ego scholas frequentavi(scholas autem rhetorum dicit): et nos con- silium déedimus Sullae, privalus ut altum dormiret h. e. non illi solum in scho- lis aliquid profecerunt, sed etiam ego res tractare didici taedii plenas ¹²). Talia igitur, in quibus illi versentur, si et ipse sequi ac decantare vellet, neu- tiquam sibi defuturam docet aut artis aut ingenii facultatem: neque ideo sane a scribendo sibi abstinendum esse dicit, ut aliorum in usum chartae parcat: quod si faceret, se usurum generosa quidem, sed stulta clementia, qua videlicet prosit nemini. Poetarum enim, qui carmina scribentes misere chartam perdaut, plena esse omnia, quodque ipse, si se contineret a scribendo, aliis in meliorem usum reliquisset, id sine ulla miseratione illorum manibus periturum ¹⁹). Hactenus ergo exposuit poeta, et cur scribere ceperit consilium, et quid potissimum, quod aetatis suae hominibus placeat, sibi scribendum sit. Magna nunc dicendi facilitate usus propius accedit ad id, quod caput esse totius sa- tirae intelleximus. Docet enim, quamvis trita illa taediique plena carminum argumenta cuivis tractanda sint, qui poeta existimari velit, nihilominus tamen (Sic enim accipiendum puto potius illud, quod versu 19 positum legimus) se aliud quoddam sequuturum esse scribendi genus atque institutum. Neque id diversum esse ab eo, cujus magnus Lucilius quondam auctor idemque exemplum exstiterit imitatione dignissimum. Satiras ergo se scripturum profitetur, et nunc demum, quae est summa hujus satirae, causas enarrare potest, propter quas,

11) Hanc particulam similiter atque nam et enim non solum causalem esse, sed etiam confirmativam docuit Priscianus XVIII, 21(Ed. Krehl. Tom. II. Pag. 183), quem laudarunt Pinzgerus(Jen. Lit. Zeit. 1822. Pag. 141) et Heinrichius(Comm. Pag. 30). Vide etiam, quae de usu hujus particulae disseruit Handius(Tursell. seu de part. lat. comm. Tom. II. Pag. 449 sqq.). Apud Juvenalem eam similiter usurpatam legimus Sat. II, 15; XI, 17.

12) Quasi qui ejusmodi res in scholis didicerit a poetarum studiis vel maxime alienas, illud quoque didicisse putandus sit eadem atque illi quidem carminum tractare argumenta.

13) Apte ad sententiam comparari potest illud Horatii(cf. Fpist. II, 1, 269. 270):

Deſferar in vicum, vendentem thus et odores, Et piper, et quidguid chartis amicitur ineptis.