Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

perstringatur genus*). Fecit id Juvenalis ut poeta satiricus, id quod in ex- plicando hoc loco haud praetermittendum esse rectissime docuit Heiurichius). Novi, inquit, bellas ac praeclaras res istas omnium ore et laudibus celebratas: toties enim audivi totiesque audio, ut vel domum suam accuratius nosse nemo possit. Jamque Martis lucum et antrum Vulcani memoraus atque hoc quidem Kceoliis rupibus vicinum dicens digito quasi monstrat lectori, quo potissimum, quae singula subnectat, revocari velit. Ouid agant Venti, quas Aeacus um- brus lorqueat, unde alius furtirde pelliculae aurum derehat, quanlas Monychus Jaculetur ornos), haec aliaque his similia, quae plura referre taedeat, esse argumenta, in quibus decantandis vel summi sui temporis poetae libentissime versentur quaeque recitata studiosissime audiantur. Salse autem remque comi- corum more ad nimium augens docuit poeta haec omuia praeparavitque tali modo, quam versu 14 aptissimo rerum nexu adjungit, novam sententiam. Pro- ponit eam his verbis usus: Eæspectes eadem a summo minimoque poeta.

Habet autem hic versus in enarrando sententiarum nexu multo plus pon- deris, quam meo quidem judicio ei inesse perspexerunt interpretes. Eo enim indicat poeta, quid maxime sibi scribendum fuerit, si et ipse uti successu aliquo voluerit. Atque id ipsum docens efficit, ut facili negotio transire possit ad id, quod versu 18 tamquam summam hujus exordii propositum legimus. Poetas enim summos minimosque discernens ad unum omnes significare voluit senten- tiamque lectori hanc suppeditavit: Poeta nunc existimari nemo potest, nisi qui eadem ista tractarit trita et obsoleta carminum argumenta ¹⁰). Jocans autem ita distinxit poetas, ut summos eos minimosque appellaret, minimos intelligens eos, quales v. 2 6 descripserat, summos, quem v. 7 11 tetigerat, Valerium Flaccum et qui huic similes essent ingenio: quorum utris sese aduumerari velit.

.

7) Vid. Excurs. I.

8) Cf. Comment. Pag. 35.

9) Ad risum movendum apta esse haec omnia facile senties. Heinrichius(Comm. Pag. 34) haec tantum verba torqueat et alius jocose dicta judicavit, recte utrumque interpretans. Sed illa quoque mihi videntur jocantis esse: quantas ornos, quasi, quam longue crassaeque illae fuerint, intersit; furtivae pelliculae aurum, quasi Jason non tam pelliculam(deminutivo autem utitur poeta ut de re levi loquens ac tali expeditione minime digna), quam veri furis more ac ratione aurum potius surripere voluerit; agant Venti denique, quasi Ventorum sit non tam flare, quam de rebus gräavioribus sententias dicere concionibus habitis.

10) Ita certe intelligendum esse pronomen illud, quod est eadem, vel inde apparet, quod alioquin versu 18 potius et tamen non habent, quo referantur. Recte inter superiores interpretes jam Grangaeus atque Lubinus illud explicarunt, a quibus cur discessum sit, non intelligo. Longis- sime a vero mihi aberrasse videtur Britannicus, quem sequutus est Rupertius(Ed. maj. Tom. II. Pag. 11); defendit rursus veterem illam eandemque, ut mihi videtur, unice veram Grangaei ac Lubini opinionem G. E. Weberus(Die Sat. des Juv. etc. Pag. 240).

1*