Aufsatz 
Observationes in D. J. Juvenalis satiram I. : cum versione metrica / von Matthias
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

hancque salse admodum taedii dicit magnitudinem, quod audiendis malorum poetarum recitationibus quotidie sibi creari queritur. Patet autem duplex esse, quod perstringat, hominum genus: alterum eorum, qui aut plane destituti poe- tarum ingenio se poetas haberi velint(v. 2 6), aut inflati poetarum spiritu novum ingeniove dignum nihil proferant(v. 7 13): alterum eorum, qui a recta sentiendi judicandique ratione alieni triti tantum atque obsoleti argumenti carminibus delectentur(v. 14 18). Haec universe de loco dicenda erant; jam singula persequamur.

Fingit se initio ira exacerbatum poeta, quod mora fere non interposita tot sibi audiendi sint obscuri homines) scripta sua eaque diversissimi argu- menti ac longitudinis prope infinitae recitantes: quorum ut importunitatem effu- giat, nihil reliquum sibi esse docet, nisi ut ipse aliquid scribat scriptumque recitet, quo simul taedii poenam ab illis repetat(v. 1 6). Magnam autem ad risum movendum vim habet haec irae, quam diu celatam amplius con- tinere nequeat, simulatio, ut jam ex his versibus poetae satirici et artem et ingenium facile cognoscas. Qui subsequuntur proximi versus(v. 7 13) cum his superioribus arctissimo continentur nexu. Docet enim Juvenalis idque paulo mitigato sermone non tenuioris tantum ingenii poetas, sed maguos etiam famaque celebratos carminibus suis res tractare taedii plenas. Quo in genere si Jano Parrhasio), Neapolitano doctissimo, ſidem habeamus, unum praecipue tetigit sui temporis poetam, qui multorum sine dubio admirationem laudemque eximiam nactus erat: Valerium Flaccum dico, quem carmine epico Argonautica cecinisse constat. Neque vero id egisse puto Juvenalem, ut illum per se tan- geret: nam quod Jan. Parrhasius dicit hujus successu popularique recitatione offensum carmine in eum invectum esse Juvenalem certo destituitur demonstra- tionis quasi fundamento repugnatque versui 14, qui erit infra explicandus. Nihilominus tamen Valerium Flaccum revera hoc loco tangi existimo, sed ita quidem, ut ejus exemplo tamquam ceteris illustriore totum quoddam poetarum, qui praediti quidem, sed parum recte utentes ingenio nihil nisi cantata canant,

5) De malis poetis esse cogitandum sicut toto orationis nexu, ita Codri imprimis mentione satis declaratur. Fictum esse hoc nomen ad ridendum malum quemlibet poetam meo judicio recte docuit Heinrichius(cf. Comm. Pag. 29), a quo dissentit G. E. Weberus(cf. Die Sat. des D. J. Juven. Pag. 236), certum quendam poetam eumque graecum(cf. Juven. Sat. III, 205) eo significari existimans. Notum illud est ex Virgilio(cf. Ecl. VII, 22. 26), cujus exemplum ut Juvenalem in eo sequutum putem, hoc maxime adducor, quod alii quoque illius temporis poetae, Martialem ac Persium dico, nomina retinuerunt vel ab Horatio, vel a Virgilio inventa eorumque usu et auctoritate commendata. Ceterum quis fuerit, quem ſicto hoc nomine teti- gerit poeta, Theseidos mentione haud obscure aequalibus signiſicatum puto.

6) Cf. Jan. Parrhas. De rebus per epistolam quaesitis. Ep. II.(In J. Gruteri lamp. Tom. I. Pag. 728 sqq.). 8