Seriptam esse a Juvenale satiram primam, ut reliquis in unum quasi eor- pus collectis prooemii esset loco ¹), ex ipso ejus argumento satis apparet. Ea enim docuit poeta, quid ipsum ad satiras scribendas impulerit: in quo ei nescio quomodo accidit, ut de scribendis satiris dicere instituens scripserit satiram. Quod enim illud ipsum carminum genus in se proprium habet atque peculiare, ut aut invehatur in aetatis alicujus scelera ac flagitia, aut rideat ac perstringat, quae est ejus cum genere epigrammatico necessitudo et conjunctio, hominum perversitates atque ineptias, id, si qua alia, hac quoque luculenter expressum esse quis est, quin perspiciat? Habet autem, nisi fallor, haec satira reliquis ejusdem poetae plura, quae ad epigrammatum similitudinem propius accedant (cf. v. 22. 23; 24. 25; 26— 29; 32. 33; 33— 35; 36— 44; 47— 50; 55— 58; 58— 62; 64— 68; 69— 72): nomuulla praeteren, quae vel addentis, vel perpolientis poetae haud obscure ostendant manum ²). Jam vero totum hujus carminis argumentum, quum aliquot certe locis ab interpretibus aut parum recte, aut minus copiose et accurate explicatum censeam, paucis enarrare mihi liceat: in quo ea utar disserendi ratione, ut, ubi discedendum mihi duxerim ab aliorum opinionibus, aut subjectis adnotationibus breviter dicam, aut in fine se- paratim idque uberius exponam.
Docet exordiens poeta, qui factum sit, ut scribendi ceperit consiliam (v. 1— 18). Neque vero, id quod nonnullis ³) placuit, causas ejus rei plures memorat, sed, quod rectissime Heinrichius ⁴) perspexit, unam tantummodo affert
1) Cf. Jahrb. für. Philol. u. Pädag. 1835. Pag. 273.— D. Jun. Juvenalis sat, cum comm. C. Fr. Heinrichii. Bonn. 1839. Pag. 3.
2) Cf. G. E. Weber: Die Sat. des D. Jun. Juven. übers. u. erläut. Halle 1838. Pag. 234.
3) Cf. D. Jun. Juven. Aq. sat. XVI ad optim. exempl. fidem recensit., varietate lectionum perpe- tuoque comment. illustr. a. G. A. Ruperti. Lips. 1819. 20. Tom. I. Pag. 3.— D. Jun. Jur. Aq. satirarum delectus ed. C. Schmidt. Bielef. 1835, Pag. 155.
4) Heinrich. I. I. Pag. 3.


