19—
vectus praedaeque inhians ad magnum illum amicum tendat, non unum alterumve, sed plures simul de comesa nobilitate majestatis, credo, delaturus. Ceterum rectissime Wagnerus*⁶), cui Pinzgerus ⁷⁷) quoque assentitur, nobilitatem co- mesam idem quod nobilitatem prope exstinctam delationibus dici docuit, neque video sane, cur Heinrichius id sermonis usui repugnare putet. Tenendum enim a beluis ductam esse imaginem, quae, quod rapuerunt, dilaniatum ita devorare consuerint, ut aliis supervenientibus nihil nisi ossa relinquant comedenda.
Excursus IV.
V. 52— 62.
Haec ego non agilem? Sed quid magis Heracleas Aut Diomedeus aut mugituem Labyrinthi
Et mare percussum puero fabrumque volantem, etc. Quum fus esse putet curum sperare cohortis,
Oui bona donavit praesepibus et caret omni Majorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam: puer Automedon nam lora lenebat Ipse, lacernatae quum se jaclaret amicae?
Sic interpunxi huuc locum perobscurum sane ac perdifficilem, quem ad certos homines revocari posse prope desperarunt viri docti*5). Atque eae profecto, quae ad Madvigium ²⁴⁹) usque obtinuerunt, ejus interpretandi rationes haud scio an omnes dicam ita comparatas, ut, qui ante illum permagnae et doctrinae et sagacitatis virum eas refutaret, neminem exstitisse facile mireris. Quamquam scholiastae, qui Neronem hoc loco tangi aperte dicit, minime ue- gligendam duxi auctoritatem: atque ea ipsa re me adductum fateor, ut paulo mutata loci interpunctione novam mihi tentandam putarem interpretationis viam, praesertim quum illa quidem, quam ingressus est Madvigius, nequaquam mihi videatur nullum relinquere dubitandi locum. Sed antequam mea qualiacunque proponam, Madvigii interpretationem paucis illustrare vel maxime opus erit.
76) Cf. Ind. lection. acad. Marburg. per sem. hib. 1813. habend. Pag. 4. 77) Cf. Jen. Liter. Zeit. 1822. Pag. 143. 78) Cf. Die Sat. des D. J. Juv. übers. u. erl. v. W. E. Weber. Pag. 258.
79) Cf. N. Madvig. Op. ac. Haun. 1834. Pag. 33 sqq. 3*


