54 Binger Heimatgeschichte
pastor et decanus, clericorum saecularium in commune viventium in superiori Germania restitutor, obiitt anno MDCLVIII XX. Maii“.
Deus autem, qui ossa servorum suorum custodit, particularem curam corpori adhiberi voluit ab eis etiam, qui illius notitiam non habebant; quippe anno millesimo sexcentesimo octuagesimo oc- tavo, cum civitas Bingensis a Gallorum exercitu flammis tota exusta in cineres redigeretur, sola ecclesia parochialis, in qua sancti corpus quiescit, intacta et incolumis remansit ⁴⁷⁵). Atque in hunc modum vixit et mortuus est Dei servus Bartholomaeus Holtzhauserus, qui actionibus suis et gestis heroicis se specta- culum ¹⁴⁸) praebuit Deo, angelis et hominibus. Ouisquis autem virtutem illius aemulabitur in terris, sperare merito poterit, sicut de ipso pie licet credere, habiturum pariter gloriam triumphalem in coelis.
4. Die Erhebung der Binger Pfarrkirche zur Basilikd ¹) (Ernennungsurkunde der päpstlichen Kurie vom 1. April 1930).
PIVS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. Moguntinae dioecesis intra fines, in oppido Bingensi exstat parocciale templum, quod in honorem Sancti Martini Episcopi Turonensis et Confessoris Deo dicatum est.
Parocciae vero ejusdem hodiernus Moderator ²) ad Nos refert propediem ³) quintum decimum saecularem annum expletum iri ab institutione parocciae, cujus templum, quamvis temporibus Caroli Magni suam originem repetat⁴), saeculo tamen tantum decimo quinto praecipue cxstructum et consecratum, insequentibus postea sexto decimo et decimo octavo saeculis amplificatum, renova- tum atque expletum est ⁵).
Testatur praeterea idem parochus oppidum Bingense deco- ratum esse vita atque exemplis ⁶) plurium Sanctorum, quos inter memorandi sunt Sanctus Rupertus ac Sanctus Wigbertus, Sancta Berta, Sancta Hildegardes, Monasterii Bingensis Abbatissa, quam ob eius strenuam rei catholicae adversus haereticos tuitionem?) Trevirensi in Concilio Eugenius Pp. III laudavit); venerabilis denique famulus Dei Bartholomaeus Holzhauser, qui, Congre- gationis clericorum saecularium in communi viventium institutor, fidem vitamque vere catholicam in eadem regione restituit.
4) Wie durch ein Wunder blieb bei der Einäscherung der Stadt durch die Franzosen im Jahre 1680 die Pfarrkirche verschont. ¹⁸) spectaculum= Schauspiel, Augenweide.
Erhebung der Pfarrkirche zur Basiliha. ¹) Mit dem Hochfeste, durch das im September 1920 die hl. Hildegard von Bingen bei ihrem 750. Todestag geehrt wurde, konnte die Binger Pfarrgemeinde, gestützt auf das Zeugnis des Aetheriussteines, die Feier ihres 1500jährigen Bestehens verbinden. Aus die- sem Anlaft wurde die altehrwürdige Pfarrkirche vom Papste mit dem Titel einer Basilica minor ausgezeichnet, der nur Kirchen von hervorragender Be- deutung verliehen zu werden pflegt. ²) moderator= Vorsteher, Leiter. ³) propediem= demnächst. ⁴) originem repetere= s. Ursprung zurückfüh- ren. ⁵) explere= ausbauen, vollenden. ⁶) vita atque exempla= vorbildliches Leben. ¹) strenua tuitio= energische Verteidigung, entschiedenes Eintreten. 8) Auf dem Konzil von Trier 1147/48 wurden Hildegards Schriften, insbe- sondere die Anfänge des Scivias, von Papst Eugen III. geprüft und gelobt.


