Aufsatz 
Binger Heimatgeschichte in lateinischem Gewand / für den Schulgebrauch zusammengestelt und erläutert von Studienrat J. Kohl
Einzelbild herunterladen

in lateinischem Geweand. 43

lentus⁵), nec Deum nec homines advertens⁰), qui omnes in circuitu Palatini villas incendio concremavit, paucis exceptis, quas pecuniarum interpositio*) liberasset. Quod Deum non timuit, operibus contrariis Deo ostendit: nam ecclesias Deo consecratas incendere non metuit et sacris mysteriorum vasis non pepercit. Armersheim) villa una cum ecclesia nova et pulcherrima eius imperio concremata est et funditus miserabiliter destructa; Ba- senheim) simul cum ecclesia et curte ¹⁰) nostra illo adiacente eius iussu in cinerem sunt redacta; item villa Lansheim ¹¹) cum eccelesia et campanis ¹²) incendio funditus periit; item Windes- heim, Heidesheim, Budesheim, Laubersheim et aliae complures villae, quarum recensere ¹³) omnium nomina nimis taediosum, simili vesania ¹⁴) incensae omnino perierunt. Villa erat circa flu- vium Naham, proxima oppido Bingionum, quam Monasterium veteri nomine vocaverunt, eccelesiam habens pulcherrimam, quam ante paucos annos Palatinus comes de manibus cuiusdam co- nitis Rheni Bertholdo archiepiscopo Moguntino reclamante coeme- rat ¹⁵), ponens in ea praesidium contra insultus ¹⁶) Rhenicularum. Hinc inter ecclesiam Moguntinam et Palatinenses exortae fuerunt gravissimae dissensiones, quarum occasione Moguntinenses accepta hoc tempore malo bellorum opportunitate causam(ne dicam preces) eius incendio praestiterunt ¹?). Molestaverat enim eos multo tempore nomine Palatini quidam Albertus Goler de Ravensburg, praefectus Stauronensium, et variis incommodis fecit esse subie- ctos ¹s). Unde iam data, quam desideraverant, occasione Bingenses memoratae villae incendium suis precibus a comite Hassonum impetrarunt. Ardente autem iam vico magister Henricus, pastor ecclesiae Bingiorum ¹⁹), vocatus est, ut sacrosanctum Christi cor- pus vendicet ab incendio, qui veniens ad ecclesiam in superiore iam parte cremantem de hagiotheca ²⁰) sacramentum extraxit et lacrimis suffusus ²¹) coram omnibus dixit:O sceleratissimi homi- num, qui nec domino Deo creatori vestro parcitis; sed eum, qui continet omnia, de sua mansione ²²) fugare laboratis: credite mihi, duces, credite, principes, credite omnes, quoniam non diu tran- sibit inultam omnipotens Deus tam temeratam ²³⁸) iniuriam.

) truculentus= finster, wild, grausam.) aliquid advertere= etwas

beachten, fürchten.*) interpositio= das Dazwischensetzen, Anerbieten. ) Armersheim= Armsheim. ⁴⁹) Basenheim= Bosenheim. ¹⁰) curtis= Hof. ¹¹) Lansheim= Langenlonsheim. ¹²) campana f= Glocke. ¹³) recen-

sere= aafzählen. ¹⁴) vesania f= Wahnsinn, Raserei. ¹⁸) s. Marktstreit Anm. 22. ¹⁶) insultus 4= Verhöhnung, Uebergriff. ¹⁷) causam praestare = Veranlassung bieten; preces praestare= Bitten einlegen. Diese schwere Anklage des Trithemius gegen die Mainzer, daft sie aus Rache über den Marktstreit und den Straftenkonflikt den Landgrafen von Hessen zur Nieder- brennung von Münster veranlaſtt hätten, ist urkundlich nicht zu beweisen. Der Landgraf hatte ja kurz vorher zahlreiche pfälzische Dörfer ohne beson- dere Veranlassung in gleicher Weise wie Münster in Flammen aufgehen lassen. ¹8) Darüber vgl. Markstreit. S. 40 f. ¹⁵⁹) Heinrich Kesse, Pfarrer von Bingen 1482 1521. ²⁰) hagiotheca= Aufbewahrungsort für das Allerheiligste, das im M. A. gewöhnlich in einem Sakramentshäuschen aufbewahrt wurde- ²¹) suffusus lacrimis= tränenüberströmt, eine Uebertreibung. ²²) mansio = Wohnstätte, Bleibe. ²³) temeratus= verwegen, frivol; iniuriam transire = am Unrecht vorbeigehen, ein U. hingehen lassen.