Aufsatz 
Binger Heimatgeschichte in lateinischem Gewand / für den Schulgebrauch zusammengestelt und erläutert von Studienrat J. Kohl
Einzelbild herunterladen

18 Binger Heimatgesctilchite

octo namque annos Deus plurima signa et miracula per merita huius dilecti sui in praedicto loco in infirmis, in claudis et in cap- tivis fecit; ita ut, quicunque in tribulationibus ⁴⁸) vexabantur, ad sepulcrum eius venientes per gratiam Dei liberati sunt.

Beata autem Berta, vidua Dei electa, post felicem obitum filii sui sanctam vitam in magna contritione ⁴⁹) cordis sui dein- ceps duxit; et omnia, quae habuit, ad sepulcrum filii sui pro servitio Dei obtulit; et cuncta necessaria congregationi fratrum, qui ibidem Deo in divinis serviebant⁰), ex his pleniter submi- nistravit. Nam post finem filii sui in omni bonitate ieiuniorum, eleemosynarum et orationum per viginti quinque annos vivens mul- tos labores pro Dei amore pie et iuste consumavit; et deinde corporali infirmitate correpta spiritum, quem semper in coelesti- bus desideriis infixerat, Deo reddidit et in pace in sepulcro filii- sui in praefato praedio suo honorifice sepulta est.

Oua defuncta praedictus locus in honore sanctitatis et in pace quietis usque ad tyrannidem) Normannorum perstitit. Quibusdam etenim annis post felicem transitum ⁵²) beatae huius Bertae trans- actis gens Normannorum a finibus suis egressa plurimas civitates circa fluenta Rheni divino iudicio devastavit: Treverim quoque de- struxit et sic grassando?*) ad civitatem Roboldi, patris scilicet b. Roberti, ubi Naha fluvius Rheno commiscetur, de quo supra dictum est, perveniens hanc etiam ruina et incendio ad nihilum redegit. OQuo facto cum nefarii homines isti tandem repercussi feritatem suam deposuissent et ad terras suas redirent, incolae praefati loci, qui superstites remanserant et qui per diversa latibula dispersi fuerant, revertentes et civitatem suam dirutam cernentes ex altera parte Nahae fluvii propter munimen ⁵⁴) decurrentium fluminum et adiacentium montium alia habitacula sibi aedificabant: et omnia, quae in lignis et lapidibus, in eiectis fundamentis atque in aliis utensilibus a praedicto destructo loco deferre poterant, ad alteram ripam Nahae ad illic habitandum deportabant. Et sic prior locus, qui dudum frequentia populorum, celsitudine aedificiorum, ampli- tudine divitiarum pollebat, desolatus 5⁵) est atque per subsequentia tempora ad maiorem desolationem perductus. Unde et omnia praedia, quae b. Robertus haereditario iure possederat, per extra- neos et diversos homines in contrarietatem dissipationis distracta sunt 5⁵⁶), et nihil ex iis inconvulsum*) permansit excepta ecclesia, in qua idem Dei electus, ut supra dictum est, una cum matre sua requievit, quae et usque ad tempora nostra duravit ⁵⁸): sic etiam, quod ⁵⁴) eam oculis nostris perspeximus, cum ad eundem locum

⁴8) trilulatio= Wirrnis, Not.*) contritio Zerknirschung. ⁵⁶) In dieser con- gregatio fratrum( Genossenschaft der Brider) hat man die ersté Erwähnung des äfer in Bingen bestehenden Collegiatstiftes St. Martin erblicken wollen; jedoch die erste zuverlässige Erwähnung dafür haben wir erst in einer Urkunde aus dem Jahre 1006.) tyrannis= grausames Auftreten.*) transitus Heim- gang ³³) grassari= herumschwärmen. ⁵⁴) munimen, n.= Schutz. ⁵⁵) desolatus = vereinsamt, verödet. ³⁵⁸⁶) in contrarietatem dissipationis distracta sunt= wurden ganz auseinandergerissen und verschleudert.*) inconvulsus= unzer- stört. ⁵³) durare Bestand haben. ⁵⁸⁹) sic etiam, quod= souzwar, dafl.