16 Binger Heimatfgeschichte
sua habebat, aperuit. At illi consilium ei dabant, ut Evangelium hoc attenderet, ubi scriptum est:„Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus et veni et sequere me“(Matth. 19, 21); quoniam peregrinatio ipsi bona et utilis esset, ne divitiae nobili- tatis eum ad perditionem traherent. OQui consilio eorum se sub- didit et se ita facturum in animo deliberavit. Ad matrem suam denique reversus in praedio suo, quod latissimum fuit, villas et ecclesias, in quibus locis non erant, aedificari fecit. Et hominibus suis ea distribuit; quatenus inibi manentes et matri suae, quamdiu viverent, ministrarent ac cunctis supervenientibus ³²) et in neces- sitate laborantibus in adiutorio subvenirent. Ipse vero ducatum, matrem, familiam et possessiones suas et omnia, quae habebat, relinquere et pro Christi nomine peregrinus fieri cogitabat. Pos- sessio autem praediorum eius, quam haereditario iure tam a patre quam a matre et a caeteris progenitoribus suis possederat, a loco illo, ubi reliquiae ipsius conditae sunt, videlicet ubi Naha fluvius Rheno influit, sursum per ripam Rheni usque ad Selsam ³³) fluvium se extendebat; et deinde ad alia duo flumina, quorum primum Wiza ³⁸), secundum Apsa ³⁷⁴) dicitur, transibat; et illic ultra Naham fluviolum Elram ³⁰) dictum, qui ibidem medius trium fluviorum eiusdem vocabuli est, ascendebat, et abinc ad Simeram¹?) amnem dirigebatur, et inde per silvam Sane ²⁸), ubi amnis, qui Heienbach ³⁹) vocatur, Rheno se infundit, recurvabatur.
Habitatio autem tam b. Roberti quam matris ipsius eodem tempore propter suavitatem defluentium aquarum in ipso loco erat, ubi reliquiae eorum nunc conditae sunt. Civitas vero ipsorum ibidem sita et fortissimis aedificiis munita per totam adiacentem planitiem usque ad radicem vicini montis et usque ad ripam Rheni tendebatur. Sed ex altera parte Nahae fluvii vicus erat, in qua habitacula famulorum et stabula equorum ipsorum ac horrea ⁴⁰⁹), ubi frumenta eorum condebatur, et torcularia ¹¹), ubi vinum ipsorum exprimebatur, fuerunt. In ipsis quoque locis maior celebritas ⁴²) et maior copia divitiarum et omnium saecularium dignitatum ¹⁸) illo tempore pollebat quam in aliis civitatibus eiusdem regionis vigeret; quoniam ibi concursus et transitus multorum hominum diversarum provinciarum assidue frequentabatur ⁴⁴). ³²) supervenire—(unvermutet) dahin kommen. ³⁸) Selsa= Selz. ³⁴) Wiza Wiesbach. ³⁵⁴) Apsa— Appelbach. ³⁸⁶, Ellra= Ellerbach, jetzt im Unterlauf Guldenbach genannt(anders P. Bruder, S. 216 Anm. VIII). ³⁷) Simera— Sim- merbach. ¹³⁸) silva Sane= Soonwald. ³⁸⁵) Heienbach= Heimbach.— Hier liegen uralte Beziehungen zu Bingen vor. Ein Rest davon ist das spätere Auigebotsrecht von Bingen; eine Reihe von Dörfern, die innerhalb des an- gegebenen Gebietes lagen, aber in späteren Jahrhunderten zu verschiedenen Territorien gehörten, hatten noch nach Urkunden von 1410 und 1552 die Verpflichtung, die Binger Stadtbefestigung zu erhalten und der Stadt zu Hilfe zu kommen.(Vgl. W. Fabricius, Die Herrschaften des unteren Nahegaues. Bonn 1914, S. 26 Anm.) ¹⁰) horreum= die Scheune. ¹) torcularium= die Kelter. ⁴⁴) celebritas= starker Verkehr. ¹³⁸) saecularis dignitas— weltliche Würde, Ansehen. ¹⁴) Die Angabe Hildegards, daf Bingen in der Zeit des hl. Rupertus auf dem linken Naheufer gelegen habe, hat seit langem der Erklärung grofte Schwierigkeiten bereitet und zu verschiedenen Lösungsver- suchen der Heimatforscher geführt. Wie Hildegard selber am Ende der Ru-
pertusvita und darauf fuſtend wohl auch Trithemius in seiner Hirsauer Chro- nik(I, 43) berichtet, ist dies rupertinische Bingen gegen Ende des 9. Jahrh.


