15
in lateinischem Gewand
Des hl. Feupertus Liebe zu den Armen
Cum ad duodecimum aectatis suae annum pervenisset, mater sua ad ipsum dixit:„Fili mi, quoniam plurimas facultates ²²) et divitias habemus, oraculum ²³²) in honorem Dei et salutem ani- marum nostrarum faciamus.“ Cui ille respondit:„Non, mater mea, sed prius, quod Evangelium habet, intendamus; et propheta dicit: „Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam“(Isa. 58, 7). Et iterum:„Cum videris nudum, operi ²⁴) eum et carnem tuam ne despexeris“(ibi.). Ouod mater ipsius audiens quam plurimum gaudebat, quia filius eius tam sanum consilium ipsi dederat. Nam per spiritum sanctum bona et sancta desideria in animo illius iuvenis sicut balsamum sudabant ²⁵); et quomodo haec, quae locutus fuerat, fieri possent, secum silenter tractabat et sic obdormiebat. Unde per admonitionem Spiritus sancti quemd- dam senem in somnis vidit, qui pulchram faciem habens quosdam puerulos in limpida ²³⁶) aqua lavit, quos postea in quoddam poma- rium ²⁷) omni genere florum et arborum amoenissimum et odore cunctorum aromatum plenum inducens candidissima veste induit. At b. Robertus amoenitate eiusdem loci allectus ad senem dixit: „Hic manere volo.“ Cui senex respondit„Hic modo non per- manebis, quoniam fructuosam scalam in coelum tibi parabis, ubi socius angelorum eris. OQuapropter, quod de pauperibus dispo- suisti, perficere non negligas, quatenus per victum et vestitum illorum cibo vitae pascaris; ac veste, qua Adam per inoboedien- tiam exutus est, induaris; saeculoque peregrinus ²⁸) mente factus optimam partem tibi eligas.“ Sed postquam beatus puer Robertus evigilavit, haec, quae in somnis viderat, matri suae narravit. Unde illa multum gavisa ad Dominum genua sua flectens orabat dicens: „O Domine Deus meus, desiderium meum in filio meo implebis'“. Et deinde tam mater quam filius eius iuxta ripam defluentium aquarum quaedam habitacula domorum aedificantes inibi paupe- res et nudos conservabant: quibus etiam victum et vestitum per duos fideles et sanctos viros subministrabant; quorum alter Wig- bertus dictus eis in sacerdotio serviebat; alter vero quidam ministerialium ipsorum existens indoctus erat. Ipse quoque b. Robertus tenere aetatis et nobilitatis suae propter amorem Christi oblitus pedes pauperum multoties lavit, cibum et potum ipsis apposuit ac lectos saepius eis stravit et sic usque ad quintum decimum aetatis suae annum Deo fideliter servivit.
Besitzungen des hl. Feupertus, Bingen zu dieser Zeit
Eo autem ibi(Romae!) ²*9ꝗ moras faciente a quibusdam reli- giosis ³⁰) viris eiusdem regionis interrogabatur, cuius conver- sationis ³¹) aut desiderii foret: quibus ipse omnia, quae in corde
²²) facultates= Mittel, Vermögen. ²⁸) oraculum-Bethaus. ²³) operire— be- decken, bekleiden. ²⁶) sudare= herausschwitzen, herausträufeln lassen. ²⁶ limpi- dus= hell, klar. ²⁷) pomarius= Obstgarten.*⁸) saeculo peregrinus— der Welt entfremdet. ²⁴) ibi= Romae; in einem weggelassenen Abschnitt wird uns von einer Pilgerfahrt des Heiligen nach Rom erzählt. ³⁸) religiosus— der Geistliche, insbesondere der Ordensmann. ³⁴) conversatio= Lebenswandel.


