Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

134

nisi vero si quis est qui Augustam ut mulierem hoc adiectivo, quod ad vitium quoddam feminarum proprium spectat, uti po- tuisse putet. Quae cum ita sint statuendum est verba illa aemulatione muliebri a nemine nisi a Tacito scripta essé videri, ut suam de causis, quibus commota Augusta Plancinam exsti- mulasset, sententiam aperiret; conferas quod Tiberius ann. IV, 40 exposuit, inimicitias Agrippinae longe acrius arsuras, si matri- monium Liviae velut in partes domum Caesarum distraæisset; sic quoque erumpere aemulationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli. Sed haec hactenus; nunc quam brevissime diiudicemus, quid sibi velit illud insectandi. Idem iste vir doc- tissimus, cuius iundicium modo ad calculos vocavimus, cum intel- lexisse videatur, antithesi illa, de qua supra egimus, iure quo- dam flagitari, ut dilucide Tacitus dixerit, cuius rei causa Plancina ab Augusta esset admonita, non sine animi sagacitate novam interpretandi viam ingressus est; docuit enim ut in exemplis, quae Hoffmann I. I. p. 554 attulit, Terent. Adelph. II, 4, 6 ne id assentandi magis, quam quo habeam gratum, facere exi- stumes, Tacit. ann. II, 59 M. Silano L. Norbano consulibus Germanicus Aeggptum proficiscitur cognoscendae antiqui- tatis, ib. III, 7 Drusus Illyricos ad exercitus profectus est erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis, ib. III, 9 ab Narnia vitandae suspicionis, an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac moæ Tiberi devectus auæit vulgi iras(Piso), ita loco illo de quo agimus genetivo gerundii insectandi accuratius cirmcumscribi, quorsum id spectet, quod fecerit is, qui subiecti locum in singulis illis enuntiatis teneat. Haud scio an recte Andresen egerit, cum exemplis illis usus sit, ut verba nostra explicaret. Primum enim dubitari potest, num locus ille III, 7 huc referendus sit; nam quae Hoffmann I. l. p. 554 ann. 10 exposuit proxime ad verum accedere mihi videntur. Deinde verba, quae in locis modo exempli causa positis in praedicato extant, eius generis sunt, ut eius qui loquitur arbitrio permittatur, utrum enuntiatum ab ut incipiens eis adiungere velit necne. At verbum illud monendi propter signi- ficationem natura ei insitam enuntiatum secundarium requirit, quo accurate circumscribatur, cuius rei causa alter alterum admoneat.