Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

133

tuerit, ita eundem hunc scriptorem ob hanc ipsam causam, quod falsam illam quorundam opinionem breviter adumbraverat, ubi quae re vera facta essent narrare voluit, accuratissime circum- scriberé oportuit, quae ut Plancina perficeret Augusta eam admonuisset. Occurrit illud: quid? hoc quod requiris nonne fecit ille? Tacitus expressis verbis circumscripsit, quibus causis commota Augusta Plancinam monuisset: mulierem illam qua erat aemulatione nihil nisi odium Plancinae, quo Agrippinam perse- queretur, inflammasse nonne veri simile videtur? Si quidem pondus, ut ita dicam, antitheseos illius, qua unum verbum monuit eis quae antecedunt oppositum est, gravius non esset, quam ut ab hoc uno ferri posset; atque etiam hoc animadver- tendum est, minime certum et manifestum esse, quo verba illa aemulatione muliebri referenda sint, utrum vi ac significatione ablativi causalis cum verbo monuit coniungenda sint an in modum ablativi modalis pendeant ex voce insectandi.

Madvig cum I. I., id quod antea Walther et Ritter(cf. edi- tionem eius anno 1848 confectam) fecerunt, sine ulla dubitatione confirmavit, aemulationem illam muliebrem non propriam fuisse Plancinae, quia fieri non possit, ut haec animi affectio alienis admonitionibus ac praeceptis excitetur, plane neglexit sibi cer- tissimis argumentis disserendum fuisse, cur iudicare non liceret Plancinam, antequam ab Augusta admonita esset, ut Agrippinam insectaretur, aemulatione incensam fuisse. Immo vero si ea, quae Tacitus exposuit, Pisonem praeter paternos spiritus uæoris quogue nobilitate et opibus ita accensum fuisse, ut vig Tuiberio concederet, bene perpenderitis, Plancinam haud expertem fuisse invidiae illius, qua Piso Germanicum eiusque uxorem perseque- batur, nonne putabitis? Quid ergo? ad Nipperdei sententiam, qui verba illa aemulatione muliebri ad gerundium insectandi referri voluit, nos accedere vetamur? Minime! Verumtamen idem, quod Andresen in novissima annalium editione disputavit, nos sentire confitemur, Tacitum dicere voluisse, Augustam aemulatione muliebri commotam esse, ut Plancinam admoneret, ut Agrippinam inimicitiis insectaretur; cuius rei certissimum argumentum nobis ex ea re duci posse videtur, quod scriptor ille cum voce aemulatione attributive coniunxit adiectivum muliebri;