Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

132

insectandi? Etsi libentissime confitemur persaepe homines aemulatione tam vehementer commoveri, ut odio atque invidia eos insectentur, quorum magnitudine dignitate fortuna se ipsos superari intellexerunt, tamen pro certo dicere haud dübitamus virum illum doctissimum, cum verba de quibus agitur exemplis illis dicendi quadam abundantia insignibus explicari voluit, non ad hanc interpretandi rationem spectavisse; non enim finalem vim in genetivo illo insectandi inesse voluit Hoffmann, sed epexegeticam. Hac autem ratione epexegetice nomini substan- tivo, cuius propria significatio ipsa certis eisque angustissimis terminis satis circumscripta esse videtur, verbum aliquod nullo ut ita dicam significationis vinculo cum eo coniunctum a veterum scriptoribus adnecti potuisse, minime vir doctus ille exemplis suis comprobavit. Quid natura sibi velit notio aemulationis luce clarius est; genetivo autem gerundii insectandi ad eam addito ne minima quidem parte de ipsa eius notionis natura ac vi nos edoceri quis est qui neget?

Forsitan quispiam dixerit in iis quae exposuimus non satis inesse causae, cur ea reiciantur, quae Hoffmann ad verba, de quibus quaestio est, explicanda loco laudato disseruerit. Scio pro ingenio doctrina dignitate viri illius egregii levem esse meam auctoritatem; sed sperare videor fore ut omnem de hac re tibi tollamus dubitationem, cum in iis, quae sequuntur, quam possumus accuratissime ostenderimus in alias easque summas, ut ita dicam, angustias eum adductum iri, qui ad viri illius doctis- simi sententiam accesserit. Omnem enim verborum illorum vim atque pondus positam esse in eo, ut Tacitus qua erat dili- gentia vera ac falsa diiudicandi eis, quae a Tiberio occulte atque nefarie ad Germanici spes coercendas atque adeo praecidendas Cn. Pisoni mandata esse crederent, opposita esse voluerit, quae a matre eius Livia Augusta acta essent, de quibus a nemine dubitari potuisset, unusquisque confitebitur, qui etiam extremis ut dicitur digitis rem attigerit. Ut autem talis erat rerum condicio, ut Tacitus, cum de falsa hominum opinione agi intel- lexisset, qui ipsi plane ignorarent, quo mandata illa occulta spectavissent, plura de hac re disserere adeo non cogeretur, ut vanos illos hominum rumores commemoravisse satis habere po-