Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

131

gerundii appositos esse a Cicerone(de fin. III, 14, 45 denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accesstonem nullam habet; ib. I, 10, 33 nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio... omnis voluptas assumenda est, omnis dolor depellendus) et a Tacito (dial. 4 patrocinium defendendae adversus te poeticae exerceo; ann. III, 63 cultus numinum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi). In illis enim nihil nisi id inesse, quod M. Seyffert exposuit in grammaticae suae paragrapho 334 a 1, in his pleonasmum quendam exstare, quis est qui non facile intellegat? Hic autem positus est in eo, ut nomen sub- stantivum et qui ei adiunctus est genetivus gerundii vi ac si- gnificatione alterum ad alterum tam prope accedant, ut, si gene- tivum illum omiseris, neque a dicendi neque a cogitandi legibus discesseris. Est igitur huius dicendi generis proprium generalem nominis substantivi vim genetivo gerundii addito non ad certam aliquam rem angustiore sensu referri, sed verbali notione eius- dem fere generis atque significationis ei adnexa amplificari at- que augeri.

Quibus rebus breviter expositis nunc quaerendum esse vide- tur, quantum horum exemplorum quae modo consideravimus, ut ita dicam, auctoritas valeat in verbis illis explicandis, quae nobis retractanda proposuimus. Qua in re unusquisque confite- bitur, si Tacitus scripsisset studium vel cupiditas insectandi aut aemulatio Agrippinae obtrectandi vel invidendi, optimo iure exempla illa, de quibus supra egimus, in auxilium vocari posse; ut enim quaerendum non est de ea re, quid sibi velit illud studium vel cupiditas insectandi, ita facile intelleges cum notione aemulationis, si modo auctoritatem exemplorum illorum, in qui- bus dicendi quandam copiam et abundantiam inesse cognovimus, diligenter secutus eris, nullius nisi eiusmodi verbi genetivum gerundii epexegetice atque adeo pleonastice coniungi posse, quod ipsa significatione, quae ei natura et dicendi consuetudo dedit, proxime ad illam aemulationis notionem accedat. Tune concedas tale quid sibi voluisse Tacitum verbis illis et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi? quidnam est aemulationis notioni cum verbo

9*