Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

130

sitive substantivo adiungi posse ad certam aliquam eius signi- ficationem circumscribendam ac definiendam. Atque ut verum id esse omnes intellegant, vir ille doctissimus ab iis exemplis proficiscitur, quibus doceamur substantivi generalem significa- tionem, si quis genetivum substantivi angustiore vi praediti ei adiunxerit, intra certos eius fines quasi includi. Sed ne in re nota et pervulgata multus sim, ex infinita exemplorum copia pauca eligamus. Apud Ciceronem scriptum esse invenimus exempla naturae et veritatis(cf. de off. III, 17, 69 extr.), offensio vel neglegentiae vel perfidiae(cf. de or. II, 24, 101), insidiae caedis atgue incendii(cf. in Cat. II, 6), causae eluvionis pesti- lentiae vastitatis(cf. de off. II, 5, 16). Ab hac igitur re pro- fectus vir ille doctus via et ratione eo usque progressus est, ut optimo iure statuerit haud dissimili ratione saepe loco gene- tivi substantivi a veterum scriptoribus genetivum gerundii sub- stantivo accuratius definiendo esse adiunctum, ut aperte inde appareret, quorsum unoquoque loco spectaret eius significatio, quam res ipsa ac sententiarum ratio requirerent. Sed exemplis illis accurate examinatis, quibus Hoffmann comprobare studuit hoc neque a consuetudine sermonis latini abhorrere neque a legibus dicendi cogitandique discedere, admiratione quadam, ut levissime dicam, cognovi locos diversissimos ab eo inter se permixtos esse. Nam ut unusquisque facile perspexerit unam eandemque rem confirmari illis exemplis, quae Hoffmann petivit a Plauto(Pseud. 5 duorum labori ego hominum parsissem lubens: mei te rogandi et tis respondendi mihi), Cicerone (Tusc. I, 36, 87 triste est nomen ipsum carendi; de or. III, 24, 91 hae duae partes, quae mihi supersunt, Illustrandae orationis ac totius eloguentiae cumulandae... hanc habent vim), Quintiliano(XII, 9, 7 nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tamguam infra eum sint), Tacito(ann. II, 47 negque solitum in tali casu effugium sub- veniebat in aperta prorumpendi; ib. IV, 2 neque senatorio am bitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis or- nandi), ita ab hoc genere exemplorum procul abhorrere illa intelleget, quibus probatur ad propriam nominis substantivi vim augendam copia quadam et abundantia verborum genetivos