Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

Quaestiuncula Tacitea scripsit

A 6⁵ Elemm Dr.

Quoniam iterum ac saepius mihi in Taciti libris versanti cum alia tum id summo studio agendum esse videbatur, ut magnus eorum locorum numerus diminueretur, quibus in expli- candis etiam usque ad hunc diem summa est virorum doctissi- morum dissensio, eo libentiore animo aliquantulum ad hanc rem conferre constitui, quod huius libelli spatium, ut ita dicam, plura scribere mihi non concessit. Atque imprimis verba illa, quae leguntur in Taciti annalium libri II cap. 43 digna existi- manda sunt, quae accuratissime retractentur. Scriptum est in codice Mediceo: Credidere quidam data et a Tiberio occulta mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliehri Agrippinam insectandi. Ex quo die Lipsius in genetivo illo gerundii insectandi offendendum esse putavit, mira quadam inconstantia interpretes et editores in disceptatio- nem quaestionemque vocare soliti sunt, utrum hic genetivus ex voce aemulatione an ex verbo monuit penderet, quoad primus omnium Madvig in epistula illa critica ad Orellium scripta p. 80(cf. eiusdem adversaria critica II p. 543 ann.) mutila esse verba illa contendit. Qua in re cum vir ille acu- tissimus ab aliis summis laudibus efferretur ab aliis vehemen- tissime vituperaretur, novam eamque veram interpretationem repperisse sibi visus est Em. Hoffmann(cf. Fleckeisens Jahr- bücher 1874, vol. 109 p. 545 seq.); locum enim, de quo agimus, in eorum numero habuit, quibus comprobatur genetivum appo-

9