Aufsatz 
Festschrift zur ... Versammlung Deutscher Philologen und Schulmänner
Einzelbild herunterladen

135

Cum autem Tacitus cum hoc verbo nihil nisi infinitivum coniun- gere solitus sit, artificiosa illa explicatio, quam Andresen ad- hibuit, eo magis mihi reicienda esse videtur, quod unusquisque, qui verba illa legerit, fere invitus eo adducetur, ut falso genetivum insectandi ex voce monendi haud aliter pendentem faciat ac scriptum esse invenimus an. I, 67 tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessl- tatis monet et apud Donatum admonitus abeundi. Gene- tivus enim cum verbo monendi non adiungitur, nisi vim habet erinnern. Quod cum intellexisset, Pfitzner contendit et nostro loco eandem hanc significationem in verbo illo inesse et gene- tivum gerundii insectandi ad tempus praeteritum referendum esse. At exemplis non probavit tale quid fieri potuisse(cf. Seyffert§ 333). Quae cum ita sint, id quod Halm voluit, scribendum esse existimo insectari.