58
est verisimilis, quum amplitudo sacerdotis atque dignitas jam ob alias graviores rationes esset tanta, ut ejusmodi externis subsidiis ad splendorem augendum haud amplius indigeret.
Restat, ut hoc loco rem quandam breviter attingamus, quaestioni, quam tractavimus, haud alienam. Voelckerus enim(p. 40) proßteri haud dubitat, Homerica aetate sacerdo- tale exstitisse imperium; contrariam sententiam Naegelsbachius tuelur, p. 179 dicens haec: „Unser Hauptargument also gegen die hieratische Natur dieser angeblichen Göttersprache ist der Mangel eines hieratischen Elements im homerischen Leben überhaupt, aus dessen Ab- wesenheit allein der politische Rultus zu erklären ist.» Quantulum habeat horum utrorumque sententia fidei, demonstrare mihi ex iis, quae supra dicta sunt, paene superfluum videtur atque alienum; attamen pro rei magnitudine est operae pretium, utique pauca quaedam addere, unde intelligatur, quid de hac re judicandum sit.
Assequi non possum, quomodo Naegelsbachius, neglectis omnibus indiciis, tale quid statuere audeat, quandoquidem cultus sacerdotalis illo tempore fuit saltem in aliquo numero et honore, atque sacerdotes aliquid ponderis habuerunt. Profecto quidem reperitur elementum sacerdotale, quod, etiamsi non multum valeat, per ipsos sacerdotes aperte repraesentari quis est, qui neget? Sed ut Naegelsbachius inique auctoritati sacerdotum obtrectat iisque omnem fere dignitatem detrahit, ita cos Voelckerus in altiorem gradum vel in summum potentiae pro- vehit quasi fastigium; nam quod censet, quid est aliud, quam vim corum omnibus in rebus et publicis et privatis fuisse maximam, eosque ita in cives suos quoddam tenuisse imperium? Nimium hoc; atque ex argumentis Voelckeri unum est vel tale, quod sententiam ejus non modo non stabiliat, sed etiam infirmet: intelligo electionem sacerdotum, quae quidem ab im- perio sacerdotali longissime abhorret. Pleraque ex ceteris argumentis vana sunt; etenim divi- tiae illorum, dignitas, reverentia aliaeque res insignes repetendae sunt non ex quodam imperio, sed, ut supra vidimus, ex tota ratione, quae inter sacerdotem et deum intercedere solebat. Ceterum argumentatio Voelckeri, etiamsi a nobis comprobaretur, tamen hujus rei discrimen faceret nullum, quum sacerdotes, ut Chrysae exemplo docemur, non semper digno honore colerentur, vel injuriis afficerentur, qua tractandi ratione esse nihil potest magis contrarium imperio sacerdotali.
In extrema confirmatione Voelckerus I. l. summum, quod quidem ipse putet, argumen- tum profert, sacerdotes maximam vim exercuisse facultate sua vaticinandi. Sed quin hoc quoque dictum falsum sit, vix quis dubitarit, qui recordetur, interpretationem divinae voluntatis nullo modo prorsus fuisse praecipuam eorum muneris partem. Nobis apud poetam hujus rei ne unum quidem occurrit exemplum, unde perspicere liceat, solo eorum arbitrio rem aliquam majoris momenti esse confectam; immo vero tunc temporis huic facultati non multum auctoritatis tri- butum est. Quibus tandem verbis Priamus respondet Hecubae uxori suae, quae ei persuadere conatur, ne solus ad Achivorum naves eat: el 1μυν ναἀ˙ο riςᷣ ⁴ ενπιηοοεοσν εειeuε, r K⁴eντμιις εσι, ϑυοοσσ⁴οιν εεmπε△ ε, 5 ds 2ν£◻ρό⁴σαέιν 2α τοιοπρσσνιοιιιαα μόιιιον õII.XXIV, 220 sqq.).


