59
Nonne haec verba contumeliose dicta, quibus sacerdotes aperte vel mendacü insimulantur, clare perspicueque demonstrant, homines sacerdotum vaticinationem nihil pensi neque sancti habuisse? Denique in fine argumentationis dicit haec(p. 41):«Welcher Einfluss auf das öf- fentliche und Privatleben, wo jede Unternehmung von Priestern und Orakeln bedingt ist!“ Vix aegreque Voelckerus exemplis ex poeta depromtis probare possit, unamquamque rem et publicam et privatam heroica aetate rediisse ad sacerdotum responsa, quod ab tota ejus indole alienissimum est;*³) seriore demum tempore, qgno sibi praecipuas partes divinationis²) vindicarant, auctoritas eorum fuit aliqua ex parte, ut ita dicam, politica; at vero multo rectius dici potest, hoc tempore eam vim conjunctam fuisse cum munere vatum. Bene igitur ait Nae- gelsbachius p. 176 sq.: Dass sie ferner im politischen Volksleben wenigstens nicht bedeutend hervortreten, geht schon daraus hervor, dass der Dichter ihrer verhältnissmässig selten und immer nur im Vorbeigehen gedenkt.“ Sacerdotes Aetolorum(II. IX, 575) esse non possunt documento publicae auctoritatis, quippe quibus id legationis munus haud dubie ob eam solam caussam mandatum esset, quod sibi illi persuaserant, eos, qua auctoritate sanctitateque essent, fore maxime idoneos, qui res tam magnas atque arduas celeriter perficere et ad prosperum exitum adducere possent. Praeter hoc exemplum apud Homerum aliud ejusmodi nullum am- plius exstat. Quid multa? sententiis Naegelsbachii et Voelckeri, qui uterque nobis modum ſinesque in diversas partes excedere videatur, non comprobatis, medium teneamus, ut neve
plus justo vis sacerdotum atque auctoritas minuatur, neve augeatur.
De dνοοmνν et udvrscov natura officiique partibus(Cap. II et III) nobis alio loco dispu-
tabitur.
78) Cf. Naegelsb. p. 167 sq. 79) Paus. X, 55, 5: r0 αηετις ³ε ⁶ εeοες sοιι, z0& d ενᷣ τν ⁴ον νοx: Plut. V. Lysand. c. 26: d ε&ꝝν Qρ⁴νμμαασέι ⁵e⁹εηιε ⁶eρκ⁶ τωινν εεεεέυνςσυ⁵ετουντο ταωσνα⁴ͥα Oi riννεs εονααο: ef. Pind.
Pyth. IV, 6: 10 IOıεν, et Schol. Olymp. VI, 5.
5 6 5


