Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

57

necesse fuisse natu grandior sacerdos esset atque senex. In hanc opinionem eo inducuntur, quod Chryses vocatur ενσ(Il. I, 26, 380, 462; cf. V, 24, ubi Dares quoque 7εeσυπν dicitur) et 7εαεν(l. I. v. 35). Hoc argumentum leve sane; nam 7εοαυων velεοραεε) significat virum non solum aetate provectum, sed etiam dignitate praestantem, venerabilem, reverentia dignum, ita ut ea vox sit nihil aliud nisi titulus honorificus. Equidem puto, posteriorem vim hie valere, maxime quia non modo ullum aliud ejusmodi indicium usquam apud poetam non reperitur, sed et contra argumentari possumus ex Theano, quae II. VI, 298, 302 2‿αρσ⁴eςρμι⁵) nominatur. An forsitan quispiam censeat, hoc epitheto aliud quid significari quam corporis habitusque pulchritudinem atque formositatem? quae scilicet non tam senectuti, quam juventuti propria est. Sacerdotium igitur senectutem prorsus nullam requirit. Alteram caussam dignitatis sacer- dotalis illi viri docti petere volunt ex facultate arteque divinandi(Terpstra p. 16,§. 5: Singuli hi rerum sacrarum ministri Deorum voluntatem adsequi possunt. Hinc illis honos et reverentia haud vulgaris habetur*). At vero haec res, quae forsitan primo adspectu proba- bilis videatur, ad honorem sacerdotum amplificandum valuit nihil, quod, ut supra diximus, vaticinatio non praecipua pars sacerdotalis officii erat, sed secundum tantum locum obtine- bat. Denique caveamus, ne forte ideo, quod Theano nobili genere*) orta est, sacerdotem omnino semper creatum esse ex familiis illustrissimis, indeque ei haud exiguum dignitatis cu- mulum accessisse arbitremur. Etsi enim res ipsa negari non potest, ipsisque diis generosam ministrorum sacrorum stirpem concedimus fuisse gratam?) acceptamque, atque etiam seriore tempore in sacerdotibus creandis ampliorum 7) imprimis ordinum habitam esse rationem con- stat, non est tamen, cur hoc tempore nobile genus tam necessarium fuisse censeamus, ut, si cui id non fuisset, etiam sacerdotem creari fas non esset; quae res praeter unicum illud ex- emplum aliis exemplis ex Homero quidem depromlis dilucide effici non potest, nec per se

72) De usu huius vocis ef. Duncan. s. v.

73) Epitheton illud maxime de personis aetate florentibus dicitur: II. I, 145, 510 de Chryseide; XIX, 246, XXIV, 676 de Briseide; Od. XV, 125 de Helena.

74) Cf. Voeleker. p. 40 sq.

73) Cf. supra§. 5 init., p. 56.

76) Cf. Terpstra p. 18,§. 6 extr.:Qui enim illustri genere orti vel corporis vel animi dotibus praestabant, 940¶φ●χα⁴oο fuerunt Diisque prae ceteris carissimi;- quod universe dictum(cf. II. XXIV;, 331 sqq.) profecto quidem etiam in sacerdotes transferri licet.

77) Aristot. Politic. VII, 8, 6: odðτe⁴αονεέόιον ονπιε ⁵̈μμαιον εειοιεέα εααεαοᷣεαασεονει ⁴eeτ ν⁴ας 1ντᷣπο- Lurντπαρμέησαεν αι⁷άινσάσανς εος: ef. Demosth. Eubul.§. 46, Paus. VII, 20. 1; 27, 2; IMX, 10, 1. Quin etiam in inferioribus cultus divini administris claritas quaedam generis requirebatur; ef. de pueris Polyb. XII, 5, 10; Hesych. II, p. 1599; C. I. nr. 2715: 200OEe I* S0 αεςσιαάι ννννεει εαι 2dοντιπνꝙμααά‿³dαν οεονιά, 00Tlνας α ε᷑ναοστν ꝛQᷣ¼⁴⁴ιέιασνν εειαι σQOυααι⁴⁶ο⁶⁵ς τ ο Teντυοων εενινειιιμοωοονυνπιισςσ τα εσσεςσσαναμέςνοω ⁶αοο, SOνιαας ε μεd ⁵μέόοασς ⁶⁴ιουςι ϑάσα‿οs, olrtνες σeυνισπσωα⁴ νιο εινιιάόεατον ε νπυννουπ ⁵έeοται»νυνον: de virginibus ef. Callim. L. Pall. 34.

15