55
machus conviciis vexat Halithersen;) denique idem Theoclymenum*) superbe, insolenter contemtimque tractat atque adeo Telemacho suadet, ut eum lucri faciundi caussa servum ven- dat. Semel quidem etiam sacerdotem, Chrysen, haud ita placide benigneque nec cum vere- cundia tractatum legimus II. 1, 26 sqq.; sed ne cui sit haec res offensioni, sufficiat monere, auctoritatem sacerdotum dignitatemque apud ipsos principes minus quam apud populum fir- matam atque quasi munitam fuisse aetate Homerica, cujus indoles esset bellicosior saeviorque, necdum priorum temporum asperitate tam immunis, ut etiam reges principesque, opibus suis et potentia elati seque illis esse superiores honoris gradu opinantes, eadem imbuti fuissent religione atque populus. Aperte hanc rem docet is locus, quem modo attulimus. Quemadmo- dum enim populus**) universus Chrysen omni veneratione colendum esse ejusque dona accipi- enda comprobat, ita Agamemnon**) eum, sacrosanctae personae ratione habita nulla, ver- bis compellat atrocissimis, insequitur minis atque, ne ipsi ira correptus injuriam inferat, navi- bus discedere jubet; et filia ab Agamemnone Chrysae postea reddita,““) tamen haec animi mu- tatio minus ex reverentia sacerdotis, quam ex timore ac verecundia Apollinis irati profecta est. Ceterum hac una re potest summa argumenti nostri haud magis refutari, quam eo, quod He- rodotus VI, 81 tradit, sacerdotem Argivum ab Cleomene mente capto injuria indigna fuisse
affectum.
Ex quo efficitur illud, ut ex dignitate uterque nullo modo inter se conferri possit; vates ne adaequavit quidem dignitatem sacerdotis, nedum hac eum superaret.) Nam persona va- tis plane est distinguenda ab arte vaticinandi ipsoque munere, quod, ut supra dictum est, ob vitae communis usum per omnia fere tempora plurimi aestimabatur. Sed ratio, quae horum utrique cum deo intercedebat, nimio plus inter se diversa fuit, quam ut possent esse pares auctoritate. Vates sacerdotibus inferiores fuerunt, non quod responsa eorum, ut Voelckero“*) videtur, dubia multumque casui obnoxia) essent, sed quod tum demum, quum munere ipso fungebantur, ad deum solito propius accedebant, nec alias eum attingebant ulla necessitudine;
36) Od. II, 183 sqq. 37) 0d. XX, 560 sqq. 38) II. I, 22 sq.
39) II. I. 1. v. 24 sqq. 60) II. I. I. v. 430 sqq.
61) Ut perperam censet Limburg-Brouwer, histoire de la civilisation morale et religieuse des Grecs, V, p. 222:»il est facile de concevoir, que l'autorité des devins devoit étre plus grande, que celle des prétres.“
62) P. 41:„Denn wenn die Stimme eines unpriesterlichen Propheten gchört wird, so ist das nur Zufall und hängt nur von dem jedesmaligen persönlichen Rufe seiner Runst ab, indem es nicht an Bei- spielen grosser Geringschätzung einzelner Auguren fehlt.-
63) Nam eodem modo vel sacerdotum dignitatem violatam videmus a Priamo II. XXIV, 220 sqg.


