Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

54

ria defendit.) Praeterea sacerdotes vel in ejusmodi rebus, quae a sacro munere valde abhor- rerent, summam obtinebant auctoritatem inter aequales suos, qui, confisi, quaecunque solita ratione perfici non possent ab aliis, ad finem exoptatum ab his iri adductum, maxime in re- rum difficultate eos in consilium adhibebant. Nam quum sacerdotes, medii inter deos et ho- mines, in horum commodum ac salutem ab illis bona omnis generis impetrarent atque in re- bus sacris fiduciam nullo modo frustrarentur, quanto majorem exspectationem sui eos commo- vere necesse fuit de rebus humanis! Unum et quidem luculentissimum hujus rei argumentum est, quod ab Aetolis nobilissimi e sacerdotibus publice ad Meleagrum legati*) mittuntur, qui supplices eum orarent rogarentque, ut auxilio cum copiis suis exiret atque hostem ſinibus pro- hiberet.)

Non mirandum est igitur, gratiam sacerdotum atque dignitatem majorem amplioremque fuisse quam vatum. Etsi enim hi omnihus rebus, quae ad vitae communis usum spectabant, praecipue rebus bellicis,*) posteriore aevo etiam sacris et privatis et publicis) aliisque majo- ris momenti caussis?*) adhibebantur, atque ars vaticinandi continuo usque ad temporis classici finem plurimum valuit, tamen multum abfuit, ut vates per se aeque ac sacerdotes honoraren- tur. Quam aspere maleque sint vates singuli passim tractati, certus nobis auctor est Homerus. Calchas,*) ab Achille de Apollinis ira verum dicere jussus, antequam imperatum facit, in- dignationem Agamemnonis atque odium veritus illum orat, ut propensus sibi auxilium ferat seque ab illius injuria tutum praestet; eundem vatem?¹) Agamemnon omnibus insequitur con-

tumeliis; Hector Polydamantem**) omni observantia reverentiaque neglecta alloquitur; Eury-

A⁴. λ△ο ,έμωꝙοιιν non.10» TrrιωωπQάα ut censet Duncanius s. v.&ιμομσαι, afferens Il. I, 21, cujus loci ra- tio est plane alia, sed totus orationis nexus ad ipsum sacerdotem id verbum referendum ostendit.

47) Cf. Aelian. V. H. XIII, 7: öre lde-*ν αoν 01ν TASxνρο, dνπε⁶οτο 1ος εέεειέοοις IIdν 11ι 11 m1εεμυνν.

48) II. IX, 574 sqq.

49) Mirum in modum Terpstra p. 17,§. 5Eᷣe1981 2G dA.αμοιννανιν(I. I. v. 576) de sacerdotibus dictum intelligit, quae interpretatio omni caret sensu.

50) Sic Achivi ad Trojam proficiscentes Calchantis, auguris peritissimi, facultate divinandi consilioque usi sunt: II. I, 69 sqq.(Eurip. Iphig. Aul. 1576); cf. Herod. VII, 228; Thuc. VI, 69; Xenoph. Hell. VII, 1. 21.

51) Xenoph. I. I. III, 3, 41: 9 0τ αοο Terαeένιινυσννmτυιυνν⁴αι‿,⁴ισιι drεεο 71048%,&Iεν 2⁴eντιε, Ori εσπιι8ονςꝙτιυνναα σέάανοιενν 9sol: ef. Plut. V. Niciae c. 4, Paus. V, 15, 2.

52) Cie. divin. I, 45:quis vero non videt in optima quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divi- nandi genera valuisse? nam et Athenienses omnibus semper publieis consiliis divinos quosdam sacer- dotes, quos dvtéetg vocant, adhibuerunt« etc.

55) II. I, 74 sqq.

54) II. 1. I. v. 106 sqq.

53) II. XII, 250 sqq., cf. XVIII, 293 sq.