Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Quoniam autem inde, quod deorum sacra fieri precesque fundi plurimum intererat, adeo ut haec neglecta ad eorum iram concitandam, oblata ad eam mitigandam gratiamque reconciliandam vim exercerent summam,¹) has res maxime omnes Graecorum vitae attigisse partes latissimeque patuisse*¹) apparet, nihil mihi antiquius atque aptius videtur esse, quam, aliis omnibus omissis, primum disserere de iis personis, quarum erat sacrificare et pre- cari munus praecipuum.

Caput I. De sacerdotihus.

Quamquam tempore recentiore in perscrutanda hac materia indagandaque ab multis et doctissimis viris iisque ipsis, quos modo(p. 9 init.) nominavimus, magnum studium multumque operae est consumtum, ut omnes, qui in accuratiore antiquitatis cognitione, praecipue in rebus Graecorum sacris perquirendis versantur, fructus, qui inde redundent uberrimi, accipere de- beant animo gratissimo; tamen me rem denuo tractaturum haud inutile quidquam aut super- fluum suscipere confido, ac quidem ob eam caussam, quod nonnulli horum virorum modum ac fines, quibus contineatur sacerdotium, excedunt, quodque maxime ea, quae apud Home- rum singulatim commemorantur de templis et sacerdotibus, nondum satis enucleate sunt ex- posita atque accurate inter se comparata. Sed quum locos, ubi ritus sacri cerimoniaeque, quae res ipsae spectant ad sacerdotum munus, peragerentur, et horum et deorum sanctitati Convenire sacrosque esse oporteret, atqne templa et sacerdotes, ut infra ostendemus, arctis- simo vinculo inter se conjuncti essent, quibus vero Homeri locis hi utrique haud aperte de-

waren, folgt auch schon daraus, dass sie zugleich Priester waren, die Priester aber Propheten sind;, sie Naegelsbachius quoque J. 1.

11) II. IX, 497 301. Grσ☚σαιαιο e τε εα ϑεον aντο⁴, τανεο α d‿ονν dετm T⁴νιν ꝙ⁊e ly z. Kal 1⁴ςν τοας ϑυιέμεσσι ναά uνα dναο, 10ι⁵ν τeε eiοσmν ε, I.οιανηνmGmQeG,⁶οhcc!⁴αυπισσο 4⁴⁶σ⁶ 1νοι, re 26ν 1⁴ς derε, 2cl 3ν⁴αέαο. Hesiod. apud Plat. Republ. III, p. 390 E: νοαα ⁶ϑοσς

Tε⁵εε, ddσ αdoνυς 9..⁵σσσακάςσ. ef. Eurip. Medea 934: reeον oοσmνταά ϑέοα⁹ς 1s.

12) Terpstra p. 21,§. 1:Suae enim sibi imbecillitatis conscii, quae ipsi efficere non poterant, omnia in Deorum potestate posita credebant. Hos igitur sibi propitios reddere e re sua ducebant, quod(hu- mana omnia ad Deos transferentes) non precibus tantum effci existimabant, sed vel maxime muneri- bus oblatis votisque susceptis, ete.; idem p. 25,§. 1:Precibus autem fundendis votisque cum sus- cipiendis tum persolvendis pietatis officia adimplevisse nondum sibi videbantur, immo vel maxime sa- crifieiis Deos et flectendos et placandos esse existimabant.- Naegelsb. p. 181:vielmehr geht, da man der Götter in allen Ereignissen des Lebens, bei jedem Werk' und Vorhaben zu bedürfen überzeugt ist, der Opfercultus, das Brandopfer oder das compendiösere Trankopfer, durch das ganze Leben

hindurch, und ist gleichsam ein in eine Handlung eingekleidetes Gebet.-