Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

sacrorum munus et scientia rerum huc pertinentium imprimis natu in tota gente maximo cui- que immutata inhaererent; immo vero, quum filiis cunctis idem in sacerdotium esset jus, pri- mo geniti nullo habito respectu, ſilii primum omnes patri, deinde secundum ordinem colla- teralem patrueles succedebant. Ad confirmandam hanc sententiam, quam proponit Boeck- hius Corp. inscr. graec. T. II, nr. 2655, multum valet titulus Halicarnassius,) quo contine- tur catalogus sacerdotum Neptuni Halicarnassensium, qui omnes ex Telamonis, Neptuni et Halcyonae filii, fabulosi coloniae ductoris, gente sunt orti. Quodsi lapidem Theraenm,) cujus actas fere secundum vel tertium ante epocham Christianam saeculum esse videtur, qui- que vulgo vocatur testamentum Epictetae, sequimur, tum demum, quum secundum eum, quem modo dixi, ordinem fieri successio non potuerat, natu maximo cuique officium sacro- rum antistitis delatum esse putandum est.*) Quid mirum? quoniam ille quum animi ingenii- que robore, tum vero rerum usu experientiave, auctoritate quadam innata aliisque virtutibus inter ceteros solet ita eminere, ut inde ei per se accedat major quaedam vis atque dignitas. Hac ratione cognitio cerimoniarum, consecrationum, lustrationum, rerum denique sacrarum, quibus naturali religionis sensui satisfiebat, ab uno ad alterum quasi hereditate propagabatur. En sacrum munus hereditarium, familiae fundamentis constitutum! Cave igitur putes, anti- quissimo hoc tempore et seriore ordinem, qui dicitur, sacerdotum, etiamsi a Graecis non

plane alienus fuerit,*) apud eos aeque late patuisse) atque apud populos orientales; sed cura

6) C. I. I. 1. Huic titulo, quamvis prima pars nominum e sacerdotum posteriorum fictione nata sit, tamen multum auctoritatis tribuere vix quis dubitaverit, qui consideret, tabulam eos tantum referre sacerdotes, qui Halicarnassi fuerunt G*π τ riοεανς(roòς peyernnutroue τς ντιασαεας 2oœι³⁶ pëνοε 1eε*) quo vetustior illius regionis possessio ſingeretur(Halicarnassus enim erat colonia Troezenorum Doriensium, demum post Heraclidarum reditum condita), quod etiam alibi apud Grae- cos saepissime fiebat; nam sine illa auctoritate politica non futurum fuisset, ut jussu senatus et po- puli titulus ex prisca columna, cui principio inseriptus erat, seriore tempore, fere uno et altero a. Chr. n. saeculo, in aliam tabulam transscriberetur. Boeckh. ad I. 1.

7) C. I. II, nr. 2448. u, 27 50: 2 ½ Ieoατεieν τν Oνσ να τ 1Ocν ενέια τς uy 10⁴s ⁴⁶ς ⁴νρασν⁶σορας, ei de i ναάαπ⁴ειm od ros, del 6 ππ6 τποο ε εον‿ ⁹σιέννοωει τι Enu Tε⁵εlHς.

8) Consul. Boeckh. I. I.

9) Hermann. St. A.§. 6. G. A.§. 1.

10) Boeckh. ad C. I. II, p. 950:nimirum in co cernitur praestantissima Graecorum indoles, quod, quum ab initio eorum instituta non magnopere diversa a barbaris essent, non constiterunt Graeci in pri- mitivis cultus eivilis rudimentis, sed exeusso cascae disciplinae jugo ad perfectiorem properarunt rerum statum, quamquam ne ab initio quidem tam certis finibus disjuncta apud Graecos quam apud Aegyptios aut Indos vitae genera fuisse consentaneum est, sed eatenus, quatenus ipsa natura, soli ingenium, varia gentium origo ferebat ad diversa negotia tractanda..... omnibusque vitae generibus communia apud Graecos sacerdotia fuisse multa docent indicia., ef. Mueller. Sacr. Min. Poliad. p. 9

sdq., Prolegg. z. wissensch. Mythol. p. 249; Heeren, Id. III, p. 61; infra§. 4 extr. c. not. 15.