— X—
corrupta, praesertim in eis, quae ex Platonis dialogis afferuntur(c. 114— 115). Quae ut recte diiudicenter, singularem requirunt accuratamque disquisitionem, alio loco mihi instituendam.
Ut summam faciamus argumentationis: quae lib. V et XI ab Athenaeo contra Platonem Socraticosque disputantur, paucis exceptis hausta sunt ex Herodici libello. Disputationis ordi- nem Athenaeus non servavit; nam lib. V capp. 62 et 63 cohaerent cum lib. XI capp. 114 et 115, lib. V capp. 60 et 61 cum c. 55. Proponam tibi singulorum disputationis capitum recensionem, qualem mihi fingam primitus fuisse: 1. Quae Plato et Antisthenes de Socrate tradiderint falsa et commenticia(V c. 55. 60— 61). 2. De Platonis invidia¹) et malitia(XI c. 112— 115). 3. De Socraticorum(Aeschinis et Antisthenis) maledicentia(V c. 62— 63). 4. Platonis doctrinae censura(XI c. 117— 118). 5. De Platonis et Xenophontis erroribus chronologicis(V c. 56— 59. XI c. 113 extr.) Et haec quidem per digressionem videntur esse disputata.
De indole et consilio libri Herodicei satis mihi constare videtur: de argumentatione scriptoris quid sit iudicandum, cum paucis supra indicaverim, tum altera— si dis placet— commentationis particula accuratius persequar,—
Ad alteram transeo Herodici disputationem, cuius apud eundem Athenaeum largae ex- stant reliquiae. Legimus lib. V cap. 3— 18 convivii Homerici cum Platonico, Xenophonteo, Epicureo collati descriptionem haud iniucundam. Cuius auctor ut est summus laudator Homeri — quem quid sit decorum in agendis conviviis, quid honestum, quid venustum, quid non, optime docere— ita acerrimus Platonis, Xenophontis, Epicuri reprenhensor. Haec non ipsius Athenaei esse excerpta, sed ex alio scriptore deprompta continua docet disputatio. Quam conferas velim cum eis, quae ex sua lectione Athenaeus consarcinavit, capp. 1— 2, 19— 20: statim videbis, quid intersit inter Athenaeum et hunc scriptorem. ²) Contendo hanc descriptionem et ipsam ex Herodico esse petitam. En singula, quibus opinio mea fulcitur, argumenta.
Ac primum quidem disputationis illius auctor acerrimus fuit Aristarchi adversarius, quippe quem summae arguat temeritatis in exercenda crisi Homerica. c. 4. ²) c. 9— 11.⁴) c. 14.5) Qua re
comoediae fabulas et legerit et excerpserit cf. VIII p. 336 d.— Verbo moneo c. 111 ipsius Athenaei continere excerpta. Quorum est etiam locus ille Xenophonteus(Symp. c. 2) de Socrate maiora pocula recusante, quo sibi transitum parat Athenaeus ad Herodici disputationem.
¹) Quae de Platonis cum Xenophonte inimicitia noster ratiocinatur(c. 112), ea non ab ipso Herodico inventa, sed ex fonte quodam biographico hausta esse docent Gellius N. A. XIV. 3. Diog. L. III. 34. Mar- cellin. vita Thuc. p. 5. edit. Bekker. ²) Accedit quod quam lectionem Athenaeus c. 9 Aristarcho opprobrio facit Od. 6 18 sq.: .. Goοα⁵ ϑ αυνμιαντυε εαφ æod uo³σOη*ς&E&οοννεςσ εiνeνoν uν ⁴ασοσνε. eam ipse exhibet lib. I p. 14 a. ex alio pendens auctore, qui Aristarchi auctoritatem secutus est. ³) Exprobratur h. I. Aristarcho quod II. B 409 falso reliquerit— nam ita interpretandum est illud 0006O.Mꝭνασ—:&didage d' ανο x oi od der wclerv, daν αἀ‿τοααᷣοs léuu enrog, eE 5“6 10, dνα xν dex,ν e dO2‿ν παάαςοουασαeν adτ⁶μμαοο dε ot àdε Soν dναηd Mevεααos.


