=
omnia hausta esse ex Homero! Haec igitur eiusdem scholae sapiunt doctrinam.— Eodem revocanda est, quae et apud Heraclitum(c. 4. 12, 21) legitur et apud nostrum(Athen. p. 505 b) Platonis vituperatio, quod Homeri carmina dramaticamque poesin e republica sua excluserit.(cf. Plat. Rep. II 376 e— III 398 b. X p. 595 a— 608 b).— Denique, ut rem plane conficiam, Athenaeum XI p. 507 a en' drooοοꝓο deprehendimus ex Herodico sua haurientem:
Athen. XI p. 507 a: Herodicus(apud Ath. V p. 220 d): .. dadd 1νmν w⁶⁶σ odumεςσςεέν ε&᷑mτπιαασ. xd ναo.. zl HAdrca e erorosdas(Sc. 0510 10410g einde a*de(cf. quae V Aισα εέ̈νεν Nd⁴oοa doς α σοσσιι c. 63) 0Odd αdrod rod IAdroνos dreé„ds 10 rgürhv EXxovra entyeao d„εro, dlld xαeõœααsς αἀoror perträs dα⁴ο«νο§ꝓÆᷣ εdοe«ar α⁵⁵ο. Id6 ϑωα ⁶ ταmπννν eνοντα 1 ⁸ειν αα- %ν% ϑἀᷣοον εές⁷αε ν.
Excepit apud Herodicum Platonis dialogorum recensionem(XI c. 114—115) recensio Socraticorum(V c. 62— 63). Ita factum est, ut Athenaeus l. c., cum in transitu previaret auctoris sui disputationem, repeteret ea, quae ex eodem fonte accuratius descripserat lib. V. ¹)—
Disputationi Herodiceae interpositae sunt ab Athenaeo Hegesandri de Platonis maligni- tate narratiunculae(c. 116),²) interpositum Platonis α᷑.πκσνσεσννα ex Dioscuridis dournoreu- uœo petitum(c. 116 extr.), ³) interpösita Carystii Pergameni¹) narratio de Platonis cum Perdicca
et Philippo necessitudine(c. 115 inde a verbis.. 05r0g d'&ν HIrwv usque ad.. 10010 d' ei=reo obroν dνεiꝭ 5xeer*ϑς eν e?dei*.), interposita denique alia.5)— Herodici verba per
totam hanc disputationis particulam sive librariorum sive excerptoris culpa valde exstant
¹) Concedendum quidem est posse haec verba ex ipso lib. V ab Athenaeo repetita esse; neque tamen id est probabile. Nam V c. 62— 63 coniungenda esse cum XI c. 114— 115 argumenti similitudine valde commendatur. Stat igitur ea, quam supra proposui, interpretatio.
2
²) Hegesandri u⸗rouuœ ab ipso Athenaeo lecta et excerpta esse non est, quod pluribus demonstrem. — Ad Hegesandrum totam hanc disputationem(c. 112— 120) revocare voluit Schweighaeuserus, cuius sententia non digna est, quae refutetur.
3) Dioscuridis verba num infuerint Hegesandri narrationi, ignoro. Quae sequuntur:«ò τ⁴ α F§ι Seεασν loα. z. J. ipsius videntur esse Athenaei. 3
4) Qui et ipse inter primarios Athenaei auctores referendus est.— Accedit, quod Carystii verbis interrumpitur dialogorum Platonicorum recensio..
5) Ipsi Athenaeo deberi videtur Niciae Nicaeensis(cum Sotione) memoria p. 505 b et 506 c; eidem maxima pars eorum, quae c. 113 de Gorgia narrantur.— Quae c. 119 disputat Athenaeus de nefariis atque flagitiosis Platonis discipulis tyrannidem affectantibus Wilamowitzius I. c. p. 195 et 313 not. 23 coniecit deprompta esse ex Carystii commentariis. Cui sententiae praeter coniunctam Democharis cum Carystio memoriam(XI p. 508 e f et XIII p. 610 e f) vel maxime favet, quod indidem Athenaeus c. 115 fonti suo primario nonnulla adspersit.— Ephippi comici fragmentum(c. 120) Academicorum in curandis corporibus mollitiem ridentis dubitari nequit, quin ab ipso Athenaeo adiectum sit, quippe qui plus octingentas mediae
2


