— VI—
secernenda. Totum autem illum locum, quem certis terminis supra circumscripsi, haustum dico ex libro Herodiceo. Componere placet singula eius rei indicia:
1. Capp. 55— 63 et argumenti et sermonis similitudine artissime inter se coniuncta ex uno eodemque fonte fluxisse valde est probabile. Conferas potissimum capp. 60 et 61 cum disputatione Herodicea(c. 55): eundem observabis orationis colorem, idem argumentum. Nam utroque loco disputatio versatur in refutandis eis, quae falso de Socrate Plato tradiderit. Accedit quod cap. 61 in laudandis Aspasiae versiculis repetitur ab Athenaeo Herodici memoria. Nec videtur dubitari posse, quin versiculi illi ex eodem Herodici libro provenerint.
2. Qui ab Athenaeo l. c. exagitantur philosophi, ad unum omnes Socratici sunt: Plato, Xenophon, Antisthenes, Aeschines: iterum reicimur ad librum 7190 10„ i⁴οσσακαα τιν, Socratis admiratoribus oppositum.
3. Verba illa in fine disputationis posita: 10ν1α„⁴ο pτουεςπ e|‿ιςσι ᷣα. 1. J. optime con- venire libri Herodicei et titulo et argumento jam supra monuimus.
4. Quae de Xenophontis et Platonis anachronismis— ut graeco vocabulo utar— dis- putantur, grammaticum quendam auctorem redolent in legendis comicis multum ac diu ver- satum: ad eundem semper relegamur Herodicum, quem in comicorum lectione non mediocrem operam consumpsisse docent et 2⁴᷑ όGGBά½§έeνυονν libri et scholia Aristophanea(cf. quae supra).
Quae cum ita sint, non videtur mihi dubitari posse, quin verum sit quod supra posui- mus Athenaei contra Socraticos disputationem derivatam esse ex Herodici libro. Qui quo spectaverit, nunc iam perspicuum est. Scriptus nimirum fuit contra Socratem scholam- que Socraticam, quam libri conditor sibi proposuit impugnandam. Huc et ipse titulus libri revocandus.
Plura ex eis recuperabimus, quae infra disputabuntur: nunc quidem examinemus Athenaei in excerpendo consuetudinem. In quo primum apparet studium fontis dissimulandi. Neque enim diserte Athenaeus disputationis initio auctoris nomen laudavit, sed mediae disputationi bis interposuit, idque ita, ut nihil nisi quae aut proxime sequuntur aut ex alio scriptore (Aspasia) afferuntur, inde sumpsisse videretur. Eodem pertinet, quod verbum 7oποοει(cap. 55), ut est in conclusione ineptissimum, ita consulto, ut videtur, ab Athenaeo usurpatum, ut legentium animos deciperet. Quod bene adhuc ei processit.— Herodici verba Athenaeus cetero- quin integra videtur transscripsisse: at cap. 55— excepto illo loco, quem supra ex- scripsi— excerpendo misere turbavit. Tradidit enim Plato(Symp. c. 36) Socratem vel potius Alcibiadem cedente Socrate palmam accepisse ad Potidaeam, Antisthenes et ad Poti- daeam et ad Delium. Cf. Athen. pag. 216 b: œl Avεααοεένν ⁶ αυρσνς—τπεον νπ dιοεiον ⁴ ad UAαονν ſooer; deinde: ò do Auνααςεένα να τοσσεινααἀννέ³ε ενo- yooρPiνᷣ eyον οετοα ε᷑re de dæouνονεν νᷣeν r 0 BOιυνς μἀν ταεσεεε αε 2αεεν x. ¹. J.“ Contra utrumque pugnavit Herodicus Thucydidis silentio nisus. At stupor Athenaei Antisthenis narrationem contulit ad Platonem: ò„ο HAτοων ρ⁹σο mε roœveiae Grœ‿eνααᷣoα⸗ ᷑o- odο⁷, riho ueν eie Noüdaixν, 1 ds eie Au†ορρμ⁴ιν, νν à eic Bourouc, öre ud σννεε


