VII.
Genus dochmiacum adeo est in tragoediis Graecis usitatissimum, ut in nulla fere desit fabula exceptis fortasse Persis et Iphigenia Aulidensi. quamquam neque de Persis pro certo illud contendi potest, cum versuum maxime 256 sq.= 262 sd., 268= 274, aliorum ratio metrica dubia sit, neque Iphigeniae Aulidensis partes melicae quatenus ab ipso Euripide per- fectae et excultae sint, satis hodie constat. frequentissimi apud Aeschylum quidem dochmii in Septem fabula sunt, quam longo intervallo Agamemnon, Eumenides, Supplices, Choephoroe sequun- tur; rariores paulo in Prometheo. non multo plures quam dimidiam partem eius numeri, qui apud Aeschylum exstat, apud Sophoclem reperias, ita vero, ut aequabiliter magis per omnes tragoedias distributi creberrime in Antigona, rarius in Philocteta maximeque in Trachiniis occurrant. Euripides sive numerum dochmiorum sive distributionem per singulas tragoedias respicimus, similior reperitur Aeschyli; nam in universum si aestimamus, non parcius ille quam hic doch- miis est usus. quorum multitudine ceteris omnibus fabulis praestat Orestes triplo fere plus dochmiorum continens quam Antigona Sophoclis; frequentes etiam sunt in Herc. fur., Phoen., Hippol., Ione, Bacchis, Hecuba; rariores iam in Helena, Iphigenia Taur., Medea, Troadibus, Electra, Rheso, Heraclid., Androm.; rarissimi, si Iphigeniam Aulidensem omittas, in Supplicibus et Alcestide. Aristophanes autem maxime ad deridendam tragoediae contentionem in compluri- bus comoediarum dochmiis usus est; ac frequentius quidem in Avibus, Acharnensibus, Thesmo- phoriazusis, rarius in Vespis, Nubibus, Pluto; deesse omnino videntur in Equitibus. Pace, Lysistrata, Ranis, Ecclesiazusis.
lam longam seriem carminum dochmiacorum recensebimus, quod ita optime fieri putamus, ut primum de iis dicamus, quae puris dochmiis constent, deinde de iis, quae alios quoque generis sescuplicis ordines contineant, tum de iis, quae praeter genus hemiolium etiam alienos numeros asciverint.
Primum igitur genus carminum eorum est, quae praeter dochmiacos nullos alios neque ordines neque versus contineant. quorum carminum nec ita magnus est numerus et exiguus admodum ambitus, ut sapienter a poetis cautum videatur, ne diutius animos concitatio vehemens dochmiorum occupet ac mox aliis numeris interiectis leniatur paululum et mitigetur.
Soph. Ant. 1317— 1325= 1339— 1346: ¹)
Ky=æ e==*) —— L— Gͤ er een— r —— 8———* OC Eo&8—0o SS— 5 —
O—————
¹) hic ut ubique in locis laudandis numeros editionum Teubnerianarum secutus sum.
2) signis superscriptis rationem syllabarum antistrophicarnm indicandam curavi. quae dochmiis inter- positae sunt, lineolae curvatae commissuram verborum his formis——— Strophae, his—— antistrophae significant. hoc signo“ hiatum, hoco syllabam ancipitem aut intra versus aut intra systemata intercedentem indicavi.


